|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquid possit reniti
contra ordinem gubernationis divinae. Dicitur enim Isaiae III,
lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum.
2. Praeterea, nullus rex iuste punit eos qui eius ordinationi non
repugnant. Si igitur nihil contraniteretur divinae ordinationi,
nullus iuste puniretur a Deo.
3. Praeterea, quaelibet res est subiecta ordini divinae
gubernationis. Sed una res ab alia impugnatur. Ergo aliqua sunt quae
contranituntur divinae gubernationi.
Sed contra est quod dicit Boetius, in III de Consol., non est
aliquid quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere. Est
igitur summum bonum quod regit cuncta fortiter, suaviterque disponit;
ut dicitur Sap. VIII, de divina sapientia.
Respondeo dicendum quod ordo divinae providentiae dupliciter potest
considerari, uno modo in generali, secundum scilicet quod progreditur
a causa gubernativa totius; alio modo in speciali, secundum scilicet
quod progreditur ex aliqua causa particulari, quae est executiva
divinae gubernationis. Primo igitur modo, nihil contranititur ordini
divinae gubernationis. Quod ex duobus patet. Primo quidem, ex hoc
quod ordo divinae gubernationis totaliter in bonum tendit, et
unaquaeque res in sua operatione et conatu non tendit nisi ad bonum,
nullus enim respiciens ad malum operatur, ut Dionysius dicit. Alio
modo apparet idem ex hoc quod, sicut supra dictum est, omnis
inclinatio alicuius rei vel naturalis vel voluntaria, nihil est aliud
quam quaedam impressio a primo movente, sicut inclinatio sagittae ad
signum determinatum, nihil aliud est quam quaedam impressio a
sagittante. Unde omnia quae agunt vel naturaliter vel voluntarie,
quasi propria sponte perveniunt in id ad quod divinitus ordinantur. Et
ideo dicitur Deus omnia disponere suaviter.
Ad primum ergo dicendum quod dicuntur aliqui vel cogitare vel loqui vel
agere contra Deum, non quia totaliter renitantur ordini divinae
gubernationis, quia etiam peccantes intendunt aliquod bonum, sed quia
contranituntur cuidam determinato bono, quod est eis conveniens
secundum suam naturam aut statum. Et ideo puniuntur iuste a Deo.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod una res alteri contrapugnat,
ostenditur quod aliquid reniti potest ordini qui est ex aliqua causa
particulari, non autem ordini qui dependet a causa universali totius.
|
|