|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod creaturae non indigeant
ut a Deo conserventur in esse. Quod enim non potest non esse, non
indiget ut conservetur in esse, sicut quod non potest abscedere, non
indiget ut conservetur ne abscedat. Sed quaedam creaturae sunt quae
secundum sui naturam non possunt non esse. Ergo non omnes creaturae
indigent ut a Deo conserventur in esse. Probatio mediae. Quod per
se inest alicui, necesse est ei inesse, et oppositum eius impossibile
est ei inesse, sicut necessarium est binarium esse parem, et
impossibile est eum esse imparem. Esse autem per se consequitur ad
formam, quia unumquodque secundum hoc est ens actu, quod habet
formam. Quaedam autem creaturae sunt, quae sunt formae quaedam
subsistentes, sicut de Angelis dictum est; et sic per se inest eis
esse. Et eadem ratio est de illis quorum materia non est in potentia
nisi ad unam formam, sicut supra dictum est de corporibus caelestibus.
Huiusmodi ergo creaturae secundum suam naturam ex necessitate sunt, et
non possunt non esse, potentia enim ad non esse non potest fundari
neque in forma, quam per se sequitur esse; neque in materia existente
sub forma quam non potest amittere, cum non sit in potentia ad aliam
formam.
2. Praeterea, Deus est potentior quolibet creato agente. Sed
aliquod creatum agens potest communicare suo effectui ut conservetur in
esse, etiam eius operatione cessante, sicut cessante actione
aedificatoris, remanet domus; et cessante actione ignis, remanet aqua
calefacta per aliquod tempus. Ergo multo magis Deus potest suae
creaturae conferre quod conservetur in esse, sua operatione cessante.
3. Praeterea, nullum violentum potest contingere absque aliqua causa
agente. Sed tendere ad non esse est innaturale et violentum cuilibet
creaturae, quia quaelibet creatura naturaliter appetit esse. Ergo
nulla creatura potest tendere in non esse, nisi aliquo agente ad
corruptionem. Sed quaedam sunt ad quorum corruptionem nihil agere
potest; sicut spirituales substantiae, et corpora caelestia. Ergo
huiusmodi creaturae non possunt tendere in non esse, etiam Dei
operatione cessante.
4. Praeterea, si Deus conservat res in esse, hoc erit per aliquam
actionem. Per quamlibet autem actionem agentis, si sit efficax,
aliquid fit in effectu. Oportet igitur quod per actionem Dei
conservantis aliquid fiat in creatura. Sed hoc non videtur. Non enim
per huiusmodi actionem fit ipsum esse creaturae, quia quod iam est,
non fit. Neque iterum aliquid aliud superadditum, quia vel non
continue Deus conservaret creaturam in esse, vel continue aliquid
adderetur creaturae, quod est inconveniens. Non igitur creaturae
conservantur in esse a Deo.
Sed contra est quod dicitur Heb. I, portans omnia verbo virtutis
suae.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere, et secundum fidem et
secundum rationem, quod creaturae conservantur in esse a Deo. Ad
cuius evidentiam, considerandum est quod aliquid conservatur ab altero
dupliciter. Uno modo, indirecte et per accidens, sicut ille dicitur
rem conservare, qui removet corrumpens; puta si aliquis puerum
custodiat ne cadat in ignem, dicitur eum conservare. Et sic etiam
Deus dicitur aliqua conservare, sed non omnia, quia quaedam sunt quae
non habent corrumpentia, quae necesse sit removere ad rei
conservationem. Alio modo dicitur aliquid rem aliquam conservare per
se et directe, inquantum scilicet illud quod conservatur, dependet a
conservante, ut sine eo esse non possit. Et hoc modo omnes creaturae
indigent divina conservatione. Dependet enim esse cuiuslibet creaturae
a Deo, ita quod nec ad momentum subsistere possent, sed in nihilum
redigerentur, nisi operatione divinae virtutis conservarentur in esse,
sicut Gregorius dicit. Et hoc sic perspici potest. Omnis enim
effectus dependet a sua causa, secundum quod est causa eius. Sed
considerandum est quod aliquod agens est causa sui effectus secundum
fieri tantum, et non directe secundum esse eius. Quod quidem
contingit et in artificialibus, et in rebus naturalibus. Aedificator
enim est causa domus quantum ad eius fieri, non autem directe quantum
ad esse eius. Manifestum est enim quod esse domus consequitur formam
eius, forma autem domus est compositio et ordo, quae quidem forma
consequitur naturalem virtutem quarundam rerum. Sicut enim coquus
coquit cibum adhibendo aliquam virtutem naturalem activam, scilicet
ignis; ita aedificator facit domum adhibendo caementum, lapides et
ligna, quae sunt susceptiva et conservativa talis compositionis et
ordinis. Unde esse domus dependet ex naturis harum rerum, sicut fieri
domus dependet ex actione aedificatoris. Et simili ratione est
considerandum in rebus naturalibus. Quia si aliquod agens non est
causa formae inquantum huiusmodi, non erit per se causa esse quod
consequitur ad talem formam, sed erit causa effectus secundum fieri
tantum. Manifestum est autem quod, si aliqua duo sunt eiusdem
speciei, unum non potest esse per se causa formae alterius, inquantum
est talis forma, quia sic esset causa formae propriae, cum sit eadem
ratio utriusque. Sed potest esse causa huiusmodi formae secundum quod
est in materia, idest quod haec materia acquirat hanc formam. Et hoc
est esse causa secundum fieri; sicut cum homo generat hominem, et
ignis ignem. Et ideo quandocumque naturalis effectus est natus
impressionem agentis recipere secundum eandem rationem secundum quam est
in agente, tunc fieri effectus dependet ab agente, non autem esse
ipsius. Sed aliquando effectus non est natus recipere impressionem
agentis secundum eandem rationem secundum quam est in agente, sicut
patet in omnibus agentibus quae non agunt simile secundum speciem;
sicut caelestia corpora sunt causa generationis inferiorum corporum
dissimilium secundum speciem. Et tale agens potest esse causa formae
secundum rationem talis formae, et non solum secundum quod acquiritur
in hac materia, et ideo est causa non solum fiendi, sed essendi.
Sicut igitur fieri rei non potest remanere, cessante actione agentis
quod est causa effectus secundum fieri; ita nec esse rei potest
remanere, cessante actione agentis quod est causa effectus non solum
secundum fieri, sed etiam secundum esse. Et haec est ratio quare aqua
calefacta retinet calorem, cessante actione ignis; non autem remanet
aer illuminatus, nec ad momentum, cessante actione solis. Quia
scilicet materia aquae susceptiva est caloris ignis secundum eandem
rationem qua est in igne, unde si perfecte perducatur ad formam ignis,
retinebit calorem semper; si autem imperfecte participet aliquid de
forma ignis secundum quandam inchoationem, calor non semper remanebit,
sed ad tempus, propter debilem participationem principii caloris. Aer
autem nullo modo natus est recipere lumen secundum eandem rationem
secundum quam est in sole, ut scilicet recipiat formam solis, quae est
principium luminis, et ideo, quia non habet radicem in aere, statim
cessat lumen, cessante actione solis. Sic autem se habet omnis
creatura ad Deum, sicut aer ad solem illuminantem. Sicut enim sol
est lucens per suam naturam, aer autem fit luminosus participando lumen
a sole, non tamen participando naturam solis; ita solus Deus est ens
per essentiam suam, quia eius essentia est suum esse; omnis autem
creatura est ens participative, non quod sua essentia sit eius esse.
Et ideo, ut Augustinus dicit IV super Gen. ad Litt., virtus
Dei ab eis quae creata sunt regendis si cessaret aliquando, simul et
illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Et in VIII
eiusdem libri dicit quod, sicut aer praesente lumine fit lucidus, sic
homo, Deo sibi praesente, illuminatur, absente autem, continuo
tenebratur.
Ad primum ergo dicendum quod esse per se consequitur formam creaturae,
supposito tamen influxu Dei, sicut lumen sequitur diaphanum aeris,
supposito influxu solis. Unde potentia ad non esse in spiritualibus
creaturis et corporibus caelestibus, magis est in Deo, qui potest
subtrahere suum influxum, quam in forma vel in materia talium
creaturarum.
Ad secundum dicendum quod Deus non potest communicare alicui creaturae
ut conservetur in esse, sua operatione cessante; sicut non potest ei
communicare quod non sit causa esse illius. Intantum enim indiget
creatura conservari a Deo, inquantum esse effectus dependet a causa
essendi. Unde non est simile de agente quod non est causa essendi,
sed fieri tantum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de conservatione quae est
per remotionem corrumpentis; qua non indigent omnes creaturae, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum quod conservatio rerum a Deo non est per aliquam
novam actionem; sed per continuationem actionis qua dat esse, quae
quidem actio est sine motu et tempore. Sicut etiam conservatio luminis
in aere est per continuatum influxum a sole.
|
|