|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus immediate omnem
creaturam conservet. Eadem enim actione Deus est conservator rerum,
qua et creator, ut dictum est. Sed Deus immediate est creator
omnium. Ergo immediate est etiam conservator.
2. Praeterea, unaquaeque res magis est proxima sibi, quam rei
alteri. Sed non potest communicari alicui creaturae quod conservet
seipsam. Ergo multo minus potest ei communicari quod conservet aliam.
Ergo Deus omnia conservat absque aliqua media causa conservante.
3. Praeterea, effectus conservatur in esse ab eo quod est causa eius
non solum secundum fieri, sed etiam secundum esse. Sed omnes causae
creatae, ut videtur, non sunt causae suorum effectuum nisi secundum
fieri, non sunt enim causae nisi movendo, ut supra habitum est. Ergo
non sunt causae conservantes suos effectus in esse.
Sed contra est quod per idem conservatur res, per quod habet esse.
Sed Deus dat esse rebus mediantibus aliquibus causis mediis. Ergo
etiam res in esse conservat mediantibus aliquibus causis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dupliciter aliquid rem
aliquam in esse conservat, uno modo, indirecte et per accidens, per
hoc quod removet vel impedit actionem corrumpentis; alio modo, directe
et per se, quia ab eo dependet esse alterius, sicut a causa dependet
esse effectus. Utroque autem modo aliqua res creata invenitur esse
alterius conservativa. Manifestum est enim quod etiam in rebus
corporalibus multa sunt quae impediunt actiones corrumpentium, et per
hoc dicuntur rerum conservativa; sicut sal impedit carnes a
putrefactione, et simile est in multis aliis. Invenitur etiam quod ab
aliqua creatura dependet aliquis effectus secundum suum esse. Cum enim
sunt multae causae ordinatae, necesse est quod effectus dependeat primo
quidem et principaliter a causa prima; secundario vero ab omnibus
causis mediis. Et ideo principaliter quidem prima causa est effectus
conservativa; secundario vero omnes mediae causae, et tanto magis
quanto causa fuerit altior et primae causae proximior. Unde
superioribus causis, etiam in corporalibus rebus, attribuitur
conservatio et permanentia rerum, sicut philosophus dicit, in XII
Metaphys., quod primus motus, scilicet diurnus, est causa
continuitatis generationis; secundus autem motus, qui est per
zodiacum, est causa diversitatis quae est secundum generationem et
corruptionem. Et similiter astrologi, attribuunt Saturno, qui est
supremus planetarum; res fixas et permanentes. Sic igitur dicendum
est quod Deus conservat res quasdam in esse, mediantibus aliquibus
causis.
Ad primum ergo dicendum quod Deus immediate omnia creavit, sed in
ipsa rerum creatione ordinem in rebus instituit, ut quaedam ab aliis
dependerent, per quas secundario conservarentur in esse; praesupposita
tamen principali conservatione, quae est ab ipso.
Ad secundum dicendum quod, cum propria causa sit conservativa effectus
ab ea dependentis; sicut nulli effectui praestari potest quod sit causa
sui ipsius, potest tamen ei praestari quod sit causa alterius; ita
etiam nulli effectui praestari potest quod sit sui ipsius
conservativus, potest tamen ei praestari quod sit conservativus
alterius.
Ad tertium dicendum quod nulla creatura potest esse causa alterius,
quantum ad hoc quod acquirat novam formam vel dispositionem, nisi per
modum alicuius mutationis, quia semper agit praesupposito aliquo
subiecto. Sed postquam formam vel dispositionem induxit in effectu,
absque alia immutatione effectus, huiusmodi formam vel dispositionem
conservat. Sicut in aere, prout illuminatur de novo, intelligitur
quaedam mutatio; sed conservatio luminis est absque aeris immutatione,
ex sola praesentia illuminantis.
|
|