|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non possit aliquid
in nihilum redigere. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., quod Deus non est causa tendendi in non esse. Hoc autem
contingeret, si aliquam creaturam redigeret in nihilum. Ergo Deus
non potest aliquid in nihilum redigere.
2. Praeterea, Deus est causa rerum ut sint, per suam bonitatem,
quia, ut Augustinus dicit in libro de Doct. Christ., inquantum
Deus bonus est, sumus. Sed Deus non potest non esse bonus. Ergo
non potest facere ut res non sint. Quod faceret, si eas in nihilum
redigeret.
3. Praeterea, si Deus in nihilum aliqua redigeret, oporteret quod
hoc fieret per aliquam actionem. Sed hoc non potest esse, quia omnis
actio terminatur ad aliquod ens; unde etiam actio corrumpentis
terminatur ad aliquid generatum, quia generatio unius est corruptio
alterius. Ergo Deus non potest aliquid in nihilum redigere.
Sed contra est quod dicitur Ierem. X, corripe me, domine,
verumtamen in iudicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum
redigas me.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod Deus res in esse
produxit agendo de necessitate naturae. Quod si esset verum, Deus
non posset rem aliquam in nihilum redigere; sicut non potest a sua
natura mutari. Sed, sicut supra est habitum, haec positio est
falsa, et a fide Catholica penitus aliena, quae confitetur Deum res
libera voluntate produxisse in esse, secundum illud Psalmi, omnia
quaecumque voluit dominus, fecit. Hoc igitur quod Deus creaturae
esse communicat, ex Dei voluntate dependet. Nec aliter res in esse
conservat, nisi inquantum eis continue influit esse. Ut dictum est.
Sicut ergo antequam res essent, potuit eis non communicare esse, et
sic eas non facere; ita postquam iam factae sunt, potest eis non
influere esse, et sic esse desisterent. Quod est eas in nihilum
redigere.
Ad primum ergo dicendum quod non esse non habet causam per se, quia
nihil potest esse causa nisi inquantum est ens; ens autem, per se
loquendo, est causa essendi. Sic igitur Deus non potest esse causa
tendendi in non esse; sed hoc habet creatura ex seipsa, inquantum est
de nihilo. Sed per accidens Deus potest esse causa quod res in
nihilum redigantur, subtrahendo scilicet suam actionem a rebus.
Ad secundum dicendum quod bonitas Dei est causa rerum, non quasi ex
necessitate naturae, quia divina bonitas non dependet ex rebus
creatis; sed per liberam voluntatem. Unde sicut potuit sine
praeiudicio bonitatis suae, res non producere in esse; ita absque
detrimento suae bonitatis, potest res in esse non conservare.
Ad tertium dicendum quod, si Deus rem aliquam redigeret in nihilum,
hoc non esset per aliquam actionem; sed per hoc quod ab agendo
cessaret.
|
|