|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit
immediate movere materiam ad formam. Sicut enim probat philosophus in
VII Metaphys., formam in hac materia nihil facere potest nisi
forma quae est in materia, quia simile facit sibi simile. Sed Deus
non est forma in materia. Ergo non potest causare formam in materia.
2. Praeterea, si aliquod agens se habeat ad multa, nullum eorum
producet, nisi determinetur ad ipsum per aliquid aliud, ut enim in
III de anima dicitur, universalis opinio non movet nisi mediante
aliqua particulari apprehensione. Sed virtus divina est universalis
causa omnium. Ergo non potest producere aliquam particularem formam,
nisi mediante aliquo particulari agente.
3. Praeterea, sicut esse commune dependet a prima causa universali,
ita esse determinatum dependet a determinatis causis particularibus, ut
supra habitum est. Sed determinatum esse alicuius rei est per propriam
eius formam. Ergo propriae rerum formae non producuntur a Deo, nisi
mediantibus causis particularibus.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, formavit Deus hominem de
limo terrae.
Respondeo dicendum quod Deus immediate potest movere materiam ad
formam. Quia ens in potentia passiva reduci potest in actum, a
potentia activa quae eam sub sua potestate continet. Cum igitur
materia contineatur sub potestate divina, utpote a Deo producta,
potest reduci in actum per divinam potentiam. Et hoc est moveri
materiam ad formam, quia forma nihil aliud est quam actus materiae.
Ad primum ergo dicendum quod effectus aliquis invenitur assimilari
causae agenti dupliciter. Uno modo, secundum eandem speciem; ut homo
generatur ab homine, et ignis ab igne. Alio modo, secundum virtualem
continentiam, prout scilicet forma effectus virtualiter continetur in
causa, et sic animalia ex putrefactione generata, et plantae et
corpora mineralia assimilantur soli et stellis, quorum virtute
generantur. Sic igitur effectus causae agenti similatur secundum totum
illud ad quod se extendit virtus agentis. Virtus autem Dei se
extendit ad formam et materiam, ut supra habitum est. Unde compositum
quod generatur, similatur Deo secundum virtualem continentiam, sicut
similatur composito generanti per similitudinem speciei. Unde sicut
compositum generans potest movere materiam ad formam generando
compositum sibi simile, ita et Deus. Non autem aliqua alia forma non
in materia existens, quia materia non continetur in virtute alterius
substantiae separatae. Et ideo Daemones et Angeli operantur circa
haec visibilia, non quidem imprimendo formas, sed adhibendo corporalia
semina.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet, si Deus ageret, ex
necessitate naturae. Sed quia agit per voluntatem et intellectum, qui
cognoscit rationes proprias omnium formarum, et non solum universales;
inde est quod potest determinate hanc vel illam formam materiae
imprimere.
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum quod causae secundae ordinantur ad
determinatos effectus est illis a Deo. Unde Deus, quia alias causas
ordinat ad determinatos effectus, potest etiam determinatos effectus
producere per seipsum.
|
|