|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit
immediate movere aliquod corpus. Cum enim movens et motum oporteat
esse simul, ut probatur in VII Physic., oportet esse contactum
quendam moventis et moti. Sed non potest esse contactus Dei, et
corporis alicuius, dicit enim Dionysius, in I cap. de Div.
Nom., quod Dei non est aliquis tactus. Ergo Deus non potest
immediate movere aliquod corpus.
2. Praeterea, Deus est movens non motum. Tale autem est
appetibile apprehensum. Movet igitur Deus sicut desideratum et
apprehensum. Sed non apprehenditur nisi ab intellectu, qui non est
corpus, nec virtus corporis. Ergo Deus non potest movere aliquod
corpus immediate.
3. Praeterea, philosophus probat in VIII Physic., quod
potentia infinita movet in instanti. Sed impossibile est aliquod
corpus in instanti moveri, quia, cum omnis motus sit inter opposita,
sequeretur quod duo opposita simul inessent eidem; quod est
impossibile. Ergo corpus non potest immediate moveri a potentia
infinita. Potentia autem Dei est infinita, ut supra habitum est.
Ergo Deus non potest immediate movere aliquod corpus.
Sed contra, opera sex dierum Deus fecit immediate; in quibus
continetur motus corporum, ut patet per hoc quod dicitur Gen. I,
congregentur aquae in locum unum. Ergo Deus immediate potest movere
corpus.
Respondeo dicendum quod erroneum est dicere Deum non posse facere per
seipsum omnes determinatos effectus qui fiunt per quamcumque causam
creatam. Unde cum corpora moveantur immediate a causis creatis, nulli
debet venire in dubium quin Deus possit movere immediate quodcumque
corpus. Et hoc quidem consequens est ad ea quae supra dicta sunt.
Nam omnis motus corporis cuiuscumque vel consequitur ad aliquam
formam, sicut motus localis gravium et levium consequitur formam quae
datur a generante, ratione cuius generans dicitur movens, vel est via
ad formam aliquam, sicut calefactio est via ad formam ignis. Eiusdem
autem est imprimere formam, et disponere ad formam, et dare motum
consequentem formam, ignis enim non solum generat alium ignem, sed
etiam calefacit, et sursum movet. Cum igitur Deus possit immediate
formam materiae imprimere, consequens est ut possit, secundum
quemcumque motum, corpus quodcumque movere.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est tactus, scilicet corporalis,
sicut duo corpora se tangunt; et virtualis, sicut dicitur quod
contristans tangit contristatum. Secundum igitur primum contactum,
Deus, cum sit incorporeus, nec tangit nec tangitur. Secundum autem
virtualem contactum, tangit quidem movendo creaturas, sed non
tangitur, quia nullius creaturae virtus naturalis potest ad ipsum
pertingere. Et sic intellexit Dionysius quod non est tactus Dei, ut
scilicet tangatur.
Ad secundum dicendum quod movet Deus sicut desideratum et
intellectum. Sed non oportet quod semper moveat sicut desideratum et
intellectum ab eo quod movetur; sed sicut desideratum et notum a
seipso; quia omnia operatur propter suam bonitatem.
Ad tertium dicendum quod philosophus in VIII Physic. intendit
probare quod virtus primi motoris non sit virtus in magnitudine, tali
ratione, virtus primi motoris est infinita (quod probat per hoc quod
potest movere tempore infinito); virtus autem infinita, si esset in
aliqua magnitudine, moveret in non tempore, quod est impossibile;
ergo oportet quod infinita virtus primi motoris sit non in magnitudine.
Ex quo patet quod corpus moveri in non tempore, non consequitur nisi
virtutem infinitam in magnitudine. Cuius ratio est, quia omnis virtus
quae est in magnitudine, movet secundum se totam, cum moveat per
necessitatem naturae. Potentia autem infinita improportionabiliter
excedit quamlibet potentiam finitam. Quanto autem maior est potentia
moventis, tanto est maior velocitas motus. Cum igitur potentia finita
moveat tempore determinato, sequitur quod potentia infinita non moveat
in aliquo tempore, quia cuiuscumque temporis ad aliud tempus est aliqua
proportio. Sed virtus quae non est in magnitudine, est virtus
alicuius intelligentis, qui operatur in effectibus secundum quod eis
convenit. Et ideo, cum corpori non possit esse conveniens moveri in
non tempore, non sequitur quod moveat in non tempore.
|
|