|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non moveat
immediate intellectum creatum. Actio enim intellectus est ab eo in quo
est, non enim transit in exteriorem materiam, ut dicitur in IX
Metaphys. Actio autem eius quod movetur ab alio, non est ab eo in
quo est, sed a movente. Non ergo intellectus movetur ab alio. Et
ita videtur quod Deus non possit movere intellectum.
2. Praeterea, id quod habet in se principium sufficiens sui motus,
non movetur ab alio. Sed motus intellectus est ipsum intelligere
eius, sicut dicitur quod intelligere vel sentire est motus quidam,
secundum philosophum, in III de anima. Sufficiens autem principium
intelligendi est lumen intelligibile inditum intellectui. Ergo non
movetur ab alio.
3. Praeterea, sicut sensus movetur a sensibili, ita intellectus ab
intelligibili. Sed Deus non est intelligibilis nobis, sed nostrum
intellectum excedit. Ergo Deus non potest movere nostrum
intellectum.
Sed contra, docens movet intellectum addiscentis. Sed Deus docet
hominem scientiam, sicut dicitur in Psalmo. Ergo Deus movet
intellectum hominis.
Respondeo dicendum quod, sicut in motibus corporalibus movens dicitur
quod dat formam quae est principium motus; ita dicitur movere
intellectum, quod causat formam quae est principium intellectualis
operationis, quae dicitur motus intellectus. Operationis autem
intellectus est duplex principium in intelligente, unum scilicet quod
est ipsa virtus intellectualis, quod quidem principium est etiam in
intelligente in potentia; aliud autem est principium intelligendi in
actu, scilicet similitudo rei intellectae in intelligente. Dicitur
ergo aliquid movere intellectum, sive det intelligenti virtutem ad
intelligendum, sive imprimat ei similitudinem rei intellectae.
Utroque autem modo Deus movet intellectum creatum. Ipse enim est
primum ens immateriale. Et quia intellectualitas consequitur
immaterialitatem, sequitur quod ipse sit primum intelligens. Unde cum
primum in quolibet ordine sit causa eorum quae consequuntur, sequitur
quod ab ipso sit omnis virtus intelligendi. Similiter cum ipse sit
primum ens, et omnia entia praeexistant in ipso sicut in prima causa,
oportet quod sint in eo intelligibiliter secundum modum eius. Sicut
enim omnes rationes rerum intelligibiles primo existunt in Deo, et ab
derivantur in alios intellectus, ut actu intelligant; sic etiam
derivantur in creaturas ut subsistant. Sic igitur Deus movet
intellectum creatum, inquantum dat ei virtutem ad intelligendum, vel
naturalem vel superadditam; et inquantum imprimit ei species
intelligibiles; et utrumque tenet et conservat in esse.
Ad primum ergo dicendum quod operatio intellectualis est quidem ab
intellectu in quo est, sicut a causa secunda, sed a Deo sicut a causa
prima. Ab ipso enim datur intelligenti quod intelligere possit.
Ad secundum dicendum quod lumen intellectuale, simul cum similitudine
rei intellectae, est sufficiens principium intelligendi; secundarium
tamen, et a primo principio dependens.
Ad tertium dicendum quod intelligibile movet intellectum nostrum,
inquantum quodammodo imprimit ei suam similitudinem, per quam intelligi
potest. Sed similitudines quas Deus imprimit intellectui creato, non
sufficiunt ad ipsum Deum intelligendum per essentiam, ut supra habitum
est. Unde movet intellectum creatum, cum tamen non sit ei
intelligibilis, ut dictum est.
|
|