|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit movere
voluntatem creatam. Omne enim quod movetur ab extrinseco, cogitur.
Sed voluntas non potest cogi. Ergo non movetur ab aliquo extrinseco.
Et ita non potest moveri a Deo.
2. Praeterea, Deus non potest facere quod contradictoria sint simul
vera. Hoc autem sequeretur, si voluntatem moveret, nam voluntarie
moveri est ex se moveri, et non ab alio. Ergo Deus non potest
voluntatem movere.
3. Praeterea, motus magis attribuitur moventi quam mobili, unde
homicidium non attribuitur lapidi, sed proiicienti. Si igitur Deus
moveat voluntatem, sequitur quod opera voluntaria non imputentur homini
ad meritum vel demeritum. Hoc autem est falsum. Non igitur Deus
movet voluntatem.
Sed contra est quod dicitur ad Philipp. II, Deus est qui operatur
in nobis velle et perficere.
Respondeo dicendum quod, sicut intellectus, ut dictum est, movetur
ab obiecto, et ab eo qui dedit virtutem intelligendi; ita voluntas
movetur ab obiecto, quod est bonum, et ab eo qui creat virtutem
volendi. Potest autem voluntas moveri sicut ab obiecto, a quocumque
bono; non tamen sufficienter et efficaciter nisi a Deo. Non enim
sufficienter aliquid potest movere aliquod mobile, nisi virtus activa
moventis excedat, vel saltem adaequet virtutem passivam mobilis.
Virtus autem passiva voluntatis se extendit ad bonum in universali,
est enim eius obiectum bonum universale, sicut et intellectus obiectum
est ens universale. Quodlibet autem bonum creatum est quoddam
particulare bonum, solus autem Deus est bonum universale. Unde ipse
solus implet voluntatem, et sufficienter eam movet ut obiectum.
Similiter autem et virtus volendi a solo Deo causatur. Velle enim
nihil aliud est quam inclinatio quaedam in obiectum voluntatis, quod
est bonum universale. Inclinare autem in bonum universale est primi
moventis cui proportionatur ultimus finis, sicut in rebus humanis
dirigere ad bonum commune est eius qui praeest multitudini. Unde
utroque modo proprium est Dei movere voluntatem, sed maxime secundo
modo, interius eam inclinando.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod movetur ab altero dicitur
cogi, si moveatur contra inclinationem propriam, sed si moveatur ab
alio quod sibi dat propriam inclinationem, non dicitur cogi; sicut
grave, cum movetur deorsum a generante, non cogitur. Sic igitur
Deus, movendo voluntatem, non cogit ipsam, quia dat ei eius propriam
inclinationem.
Ad secundum dicendum quod moveri voluntarie est moveri ex se, idest a
principio intrinseco, sed illud principium intrinsecum potest esse ab
alio principio extrinseco. Et sic moveri ex se non repugnat ei quod
movetur ab alio.
Ad tertium dicendum quod, si voluntas ita moveretur ab alio quod ex se
nullatenus moveretur, opera voluntatis non imputarentur ad meritum vel
demeritum. Sed quia per hoc quod movetur ab alio, non excluditur quin
moveatur ex se, ut dictum est; ideo per consequens non tollitur ratio
meriti vel demeriti.
|
|