|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus non operetur in
omni operante. Nulla enim insufficientia est Deo attribuenda. Si
igitur Deus operatur in omni operante, sufficienter in quolibet
operatur. Superfluum igitur esset quod agens creatum aliquid
operaretur.
2. Praeterea, una operatio non est simul a duobus operantibus,
sicut nec unus numero motus potest esse duorum mobilium. Si igitur
operatio creaturae est a Deo in creatura operante, non potest esse
simul a creatura. Et ita nulla creatura aliquid operatur.
3. Praeterea, faciens dicitur esse causa operationis facti,
inquantum dat ei formam qua operatur. Si igitur Deus est causa
operationis rerum factarum ab ipso, hoc erit inquantum dat eis virtutem
operandi. Sed hoc est a principio, quando rem facit. Ergo videtur
quod ulterius non operetur in creatura operante.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XXVI, omnia opera nostra
operatus es in nobis, domine.
Respondeo dicendum quod Deum operari in quolibet operante aliqui sic
intellexerunt, quod nulla virtus creata aliquid operaretur in rebus,
sed solus Deus immediate omnia operaretur; puta quod ignis non
calefaceret, sed Deus in igne, et similiter de omnibus aliis. Hoc
autem est impossibile. Primo quidem, quia sic subtraheretur ordo
causae et causati a rebus creatis. Quod pertinet ad impotentiam
creantis, ex virtute enim agentis est, quod suo effectui det virtutem
agendi. Secundo, quia virtutes operativae quae in rebus inveniuntur,
frustra essent rebus attributae, si per eas nihil operarentur.
Quinimmo omnes res creatae viderentur quodammodo esse frustra, si
propria operatione destituerentur, cum omnis res sit propter suam
operationem. Semper enim imperfectum est propter perfectius, sicut
igitur materia est propter formam, ita forma, quae est actus primus,
est propter suam operationem, quae est actus secundus; et sic operatio
est finis rei creatae. Sic igitur intelligendum est Deum operari in
rebus, quod tamen ipsae res propriam habeant operationem. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod, cum sint causarum quatuor genera,
materia quidem non est principium actionis, sed se habet ut subiectum
recipiens actionis effectum. Finis vero et agens et forma se habent ut
actionis principium, sed ordine quodam. Nam primo quidem, principium
actionis est finis, qui movet agentem; secundo vero, agens; tertio
autem, forma eius quod ab agente applicatur ad agendum (quamvis et
ipsum agens per formam suam agat); ut patet in artificialibus.
Artifex enim movetur ad agendum a fine, qui est ipsum operatum, puta
arca vel lectus; et applicat ad actionem securim quae incidit per suum
acumen. Sic igitur secundum haec tria Deus in quolibet operante
operatur. Primo quidem, secundum rationem finis. Cum enim omnis
operatio sit propter aliquod bonum verum vel apparens; nihil autem est
vel apparet bonum, nisi secundum quod participat aliquam similitudinem
summi boni, quod est Deus; sequitur quod ipse Deus sit cuiuslibet
operationis causa ut finis. Similiter etiam considerandum est quod,
si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute
primi, nam primum agens movet secundum ad agendum. Et secundum hoc,
omnia agunt in virtute ipsius Dei; et ita ipse est causa actionum
omnium agentium. Tertio, considerandum est quod Deus movet non solum
res ad operandum, quasi applicando formas et virtutes rerum ad
operationem, sicut etiam artifex applicat securim ad scindendum, qui
tamen interdum formam securi non tribuit; sed etiam dat formam
creaturis agentibus, et eas tenet in esse. Unde non solum est causa
actionum inquantum dat formam quae est principium actionis, sicut
generans dicitur esse causa motus gravium et levium; sed etiam sicut
conservans formas et virtutes rerum; prout sol dicitur esse causa
manifestationis colorum, inquantum dat et conservat lumen, quo
manifestantur colores. Et quia forma rei est intra rem, et tanto
magis quanto consideratur ut prior et universalior; et ipse Deus est
proprie causa ipsius esse universalis in rebus omnibus, quod inter
omnia est magis intimum rebus; sequitur quod Deus in omnibus intime
operetur. Et propter hoc in sacra Scriptura operationes naturae Deo
attribuuntur quasi operanti in natura; secundum illud Iob X, pelle
et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.
Ad primum ergo dicendum quod Deus sufficienter operatur in rebus ad
modum primi agentis, nec propter hoc superfluit operatio secundorum
agentium.
Ad secundum dicendum quod una actio non procedit a duobus agentibus
unius ordinis, sed nihil prohibet quin una et eadem actio procedat a
primo et secundo agente.
Ad tertium dicendum quod Deus non solum dat formas rebus, sed etiam
conservat eas in esse, et applicat eas ad agendum, et est finis omnium
actionum, ut dictum est.
|
|