|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit facere
aliquid praeter ordinem rebus inditum. Dicit enim Augustinus,
XXVI contra Faustum, Deus, conditor et creator omnium
naturarum, nihil contra naturam facit. Sed hoc videtur esse contra
naturam, quod est praeter ordinem naturaliter rebus inditum. Ergo
Deus non potest facere aliquid praeter ordinem rebus inditum.
2. Praeterea, sicut ordo iustitiae est a Deo, ita et ordo
naturae. Sed Deus non potest facere aliquid praeter ordinem
iustitiae, faceret enim tunc aliquid iniustum. Ergo non potest facere
aliquid praeter ordinem naturae.
3. Praeterea, ordinem naturae Deus instituit. Si igitur praeter
ordinem naturae Deus aliquid faciat, videtur quod ipse sit mutabilis.
Quod est inconveniens.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXVI contra Faustum, quod
Deus aliquando aliquid facit contra solitum cursum naturae.
Respondeo dicendum quod a qualibet causa derivatur aliquis ordo in suos
effectus, cum quaelibet causa habeat rationem principii. Et ideo
secundum multiplicationem causarum, multiplicantur et ordines, quorum
unus continetur sub altero, sicut et causa continetur sub causa. Unde
causa superior non continetur sub ordine causae inferioris, sed e
converso. Cuius exemplum apparet in rebus humanis, nam ex
patrefamilias dependet ordo domus, qui continetur sub ordine
civitatis, qui procedit a civitatis rectore, cum et hic contineatur
sub ordine regis, a quo totum regnum ordinatur. Si ergo ordo rerum
consideretur prout dependet a prima causa, sic contra rerum ordinem
Deus facere non potest, sic enim si faceret, faceret contra suam
praescientiam aut voluntatem aut bonitatem. Si vero consideretur rerum
ordo prout dependet a qualibet secundarum causarum, sic Deus potest
facere praeter ordinem rerum. Quia ordini secundarum causarum ipse non
est subiectus, sed talis ordo ei subiicitur, quasi ab eo procedens non
per necessitatem naturae, sed per arbitrium voluntatis, potuisset enim
et alium ordinem rerum instituere. Unde et potest praeter hunc ordinem
institutum agere, cum voluerit; puta agendo effectus secundarum
causarum sine ipsis, vel producendo aliquos effectus ad quos causae
secundae non se extendunt. Unde et Augustinus dicit, XXVI contra
Faustum, quod Deus contra solitum cursum naturae facit; sed contra
summam legem tam nullo modo facit, quam contra seipsum non facit.
Ad primum ergo dicendum quod, cum aliquid contingit in rebus
naturalibus praeter naturam inditam, hoc potest dupliciter contingere.
Uno modo, per actionem agentis qui inclinationem naturalem non dedit,
sicut cum homo movet corpus grave sursum, quod non habet ab eo ut
moveatur deorsum, et hoc est contra naturam. Alio modo, per actionem
illius agentis a quo dependet actio naturalis. Et hoc non est contra
naturam, ut patet in fluxu et refluxu maris, qui non est contra
naturam, quamvis sit praeter motum naturalem aquae, quae movetur
deorsum; est enim ex impressione caelestis corporis, a quo dependet
naturalis inclinatio inferiorum corporum. Cum igitur naturae ordo sit
a Deo rebus inditus, si quid praeter hunc ordinem faciat, non est
contra naturam. Unde Augustinus dicit, XXVI contra Faustum,
quod id est cuique rei naturale, quod ille fecerit a quo est omnis
modus, numerus et ordo naturae.
Ad secundum dicendum quod ordo iustitiae est secundum relationem ad
causam primam, quae est regula omnis iustitiae. Et ideo praeter hunc
ordinem, Deus nihil facere potest.
Ad tertium dicendum quod Deus sic rebus certum ordinem indidit, ut
tamen sibi reservaret quid ipse aliquando aliter ex causa esset
facturus. Unde cum praeter hunc ordinem agit, non mutatur.
|
|