|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non omnia quae Deus
facit praeter ordinem naturalem rerum, sint miracula. Creatio enim
mundi, et etiam animarum, et iustificatio impii fiunt a Deo praeter
ordinem naturalem, non enim fiunt per actionem alicuius causae
naturalis. Et tamen haec miracula non dicuntur. Ergo non omnia quae
facit Deus praeter ordinem naturalem rerum, sunt miracula.
2. Praeterea, miraculum dicitur aliquid arduum et insolitum supra
facultatem naturae et spem admirantis proveniens. Sed quaedam fiunt
praeter naturae ordinem, quae tamen non sunt ardua, sunt enim in
minimis rebus, sicut in restauratione gemmarum, vel sanatione
aegrorum. Nec etiam sunt insolita, cum frequenter eveniant, sicut
cum infirmi in plateis ponebantur ut ad umbram Petri sanarentur. Nec
etiam sunt supra facultatem naturae, ut cum aliqui sanantur a
febribus. Nec etiam supra spem, sicut resurrectionem mortuorum omnes
speramus, quae tamen fiet praeter ordinem naturae. Ergo non omnia
quae fiunt praeter naturae ordinem, sunt miracula.
3. Praeterea, miraculi nomen ab admiratione sumitur. Sed admiratio
est de rebus sensui manifestis. Sed quandoque aliqua accidunt praeter
ordinem naturalem in rebus sensui non manifestis, sicut cum apostoli
facti sunt scientes, neque invenientes neque discentes. Ergo non
omnia quae fiunt praeter ordinem naturae, sunt miracula.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXVI contra Faustum, quod
cum Deus aliquid facit contra cognitum nobis cursum solitumque
naturae, magnalia, vel mirabilia nominantur.
Respondeo dicendum quod nomen miraculi ab admiratione sumitur.
Admiratio autem consurgit, cum effectus sunt manifesti et causa
occulta; sicut aliquis admiratur cum videt eclipsim solis et ignorat
causam, ut dicitur in principio Metaphys. Potest autem causa
effectus alicuius apparentis alicui esse nota, quae tamen est aliis
incognita. Unde aliquid est mirum uni, quod non est mirum aliis;
sicut eclipsim solis miratur rusticus, non autem astrologus.
Miraculum autem dicitur quasi admiratione plenum, quod scilicet habet
causam simpliciter et omnibus occultam. Haec autem est Deus. Unde
illa quae a Deo fiunt praeter causas nobis notas, miracula dicuntur.
Ad primum ergo dicendum quod creatio, et iustificatio impii, etsi a
solo Deo fiant, non tamen, proprie loquendo, miracula dicuntur.
Quia non sunt nata fieri per alias causas, et ita non contingunt
praeter ordinem naturae, cum haec ad ordinem naturae non pertineant.
Ad secundum dicendum quod arduum dicitur miraculum, non propter
dignitatem rei in qua fit; sed quia excedit facultatem naturae.
Similiter etiam insolitum dicitur, non quia frequenter non eveniat sed
quia est praeter naturalem consuetudinem. Supra facultatem autem
naturae dicitur aliquid, non solum propter substantiam facti sed etiam
propter modum et ordinem faciendi. Supra spem etiam naturae miraculum
esse dicitur; non supra spem gratiae, quae est ex fide, per quam
credimus resurrectionem futuram.
Ad tertium dicendum quod scientia apostolorum, quamvis secundum se non
fuerit manifesta, manifestabatur tamen in effectibus, ex quibus
mirabilis apparebat.
|
|