|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod unum miraculum non sit
maius alio. Dicit enim Augustinus, in epistola ad Volusianum, in
rebus mirabiliter factis tota ratio facti est potentia facientis. Sed
eadem potentia, scilicet Dei, fiunt omnia miracula. Ergo unum non
est maius alio.
2. Praeterea, potentia Dei est infinita. Sed infinitum
improportionabiliter excedit omne finitum. Ergo non magis est mirandum
quod faciat hunc effectum, quam illum. Ergo unum miraculum non est
maius altero.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. XIV, de operibus
miraculosis loquens, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora
horum faciet.
Respondeo dicendum quod nihil potest dici miraculum ex comparatione
potentiae divinae, quia quodcumque factum, divinae potentiae
comparatum, est minimum; secundum illud Isaiae XL, ecce gentes
quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt. Sed
dicitur aliquid miraculum per comparationem ad facultatem naturae, quam
excedit. Et ideo secundum quod magis excedit facultatem naturae,
secundum hoc maius miraculum dicitur. Excedit autem aliquid facultatem
naturae tripliciter. Uno modo, quantum ad substantiam facti, sicut
quod duo corpora sint simul, vel quod sol retrocedat, aut quod corpus
humanum glorificetur; quod nullo modo natura facere potest. Et ista
tenent summum gradum in miraculis. Secundo aliquid excedit facultatem
naturae, non quantum ad id quod fit, sed quantum ad id in quo fit,
sicut resuscitatio mortuorum, et illuminatio caecorum, et similia.
Potest enim natura causare vitam, sed non in mortuo, et potest
praestare visum, sed non caeco. Et haec tenent secundum locum in
miraculis. Tertio modo excedit aliquid facultatem naturae, quantum ad
modum et ordinem faciendi, sicut cum aliquis subito per virtutem
divinam a febre curatur absque curatione et consueto processu naturae in
talibus, et cum statim aer divina virtute in pluvias densatur absque
naturalibus causis, sicut factum est ad preces Samuelis et Eliae.
Et huiusmodi tenent infimum locum in miraculis. Quaelibet tamen horum
habent diversos gradus, secundum quod diversimode excedunt facultatem
naturae.
Et per hoc patet solutio ad obiecta, quae procedunt ex parte divinae
potentiae.
|
|