|
Deinde considerandum est quomodo una creatura moveat aliam. Erit
autem haec consideratio tripartita, ut primo consideremus quomodo
Angeli moveant, qui sunt creaturae pure spirituales; secundo,
quomodo corpora moveant; tertio, quomodo homines, qui sunt ex
spirituali et corporali natura compositi. Circa primum tria
consideranda occurrunt, primo, quomodo Angelus agat in Angelum;
secundo, quomodo in creaturam corporalem; tertio, quomodo in
homines. Circa primum, considerare oportet de illuminatione, et
locutione Angelorum, et ordinatione eorum ad invicem, tam bonorum,
quam malorum. Circa illuminationem quaeruntur quatuor. Primo, utrum
unus Angelus moveat intellectum alterius illuminando. Secundo, utrum
unus moveat voluntatem alterius. Tertio, utrum inferior Angelus
possit illuminare superiorem. Quarto, utrum superior Angelus
illuminet inferiorem de omnibus quae cognoscit.
|
|