|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus non
illuminet alium. Angeli enim eandem beatitudinem possident nunc, quam
nos in futuro expectamus. Sed tunc unus homo non illuminabit alium;
secundum illud Ierem. XXXI, non docebit ultra vir proximum suum,
et vir fratrem suum. Ergo etiam neque nunc unus Angelus illuminat
alium.
2. Praeterea, triplex est lumen in Angelis, naturae, gratiae et
gloriae. Sed Angelus illuminatur lumine naturae, a creante; lumine
gratiae, a iustificante; lumine gloriae, a beatificante; quod totum
Dei est. Ergo unus Angelus non illuminat alium.
3. Praeterea, lumen est forma quaedam mentis. Sed mens rationalis
a solo Deo formatur, nulla interposita creatura, ut Augustinus dicit
in libro octoginta trium quaest. Ergo unus Angelus non illuminat
mentem alterius.
Sed contra est quod dicit Dionysius, VIII cap. Cael. Hier.,
quod Angeli secundae hierarchiae purgantur et illuminantur et
perficiuntur per Angelos primae hierarchiae.
Respondeo dicendum quod unus Angelus illuminat alium. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod lumen, secundum quod ad intellectum
pertinet, nihil est aliud quam quaedam manifestatio veritatis;
secundum illud ad Ephes. V, omne quod manifestatur, lumen est.
Unde illuminare nihil aliud est quam manifestationem cognitae veritatis
alteri tradere; secundum quem modum apostolus dicit, ad Ephes.
III, mihi, omnium sanctorum minimo, data est gratia haec,
illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis
in Deo. Sic igitur unus Angelus dicitur illuminare alium, inquantum
ei manifestat veritatem quam ipse cognoscit. Unde Dionysius dicit,
VII cap. Cael. Hier., quod theologi plane monstrant caelestium
substantiarum ornatus a supremis mentibus doceri deificas scientias.
Cum autem ad intelligendum duo concurrant, ut supra diximus, scilicet
virtus intellectiva, et similitudo rei intellectae; secundum haec duo
unus Angelus alteri veritatem notam notificare potest. Primo quidem,
fortificando virtutem intellectivam eius. Sicut enim virtus
imperfectioris corporis confortatur ex situali propinquitate
perfectioris corporis, ut minus calidum crescit in calore ex praesentia
magis calidi; ita virtus intellectiva inferioris Angeli confortatur ex
conversione superioris Angeli ad ipsum. Hoc enim facit in
spiritualibus ordo conversionis, quod facit in corporalibus ordo
localis propinquitatis. Secundo autem unus Angelus alteri manifestat
veritatem, ex parte similitudinis intellectae. Superior enim Angelus
notitiam veritatis accipit in universali quadam conceptione, ad quam
capiendam inferioris Angeli intellectus non esset sufficiens, sed est
ei connaturale ut magis particulariter veritatem accipiat. Superior
ergo Angelus veritatem quam universaliter concipit, quodammodo
distinguit, ut ab inferiori capi possit; et sic eam cognoscendam illi
proponit. Sicut etiam apud nos, doctores, quod in summa capiunt,
multipliciter distinguunt, providentes capacitati aliorum. Et hoc est
quod Dionysius dicit, XV cap. Cael. Hier., unaquaeque
substantia intellectualis datam sibi a diviniore uniformem
intelligentiam, provida virtute dividit et multiplicat, ad inferioris
sursum ductricem analogiam.
Ad primum ergo dicendum quod omnes Angeli, tam superiores quam
inferiores, immediate vident Dei essentiam; et quantum ad hoc, unus
non docet alium. De hac enim doctrina propheta loquitur, unde dicit
non docebit vir fratrem suum, dicens, cognosce dominum. Omnes enim
cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Sed rationes
divinorum operum, quae in Deo cognoscuntur sicut in causa, omnes
quidem Deus in seipso cognoscit, quia seipsum comprehendit, aliorum
vero Deum videntium tanto unusquisque in Deo plures rationes
cognoscit, quanto eum perfectius videt. Unde superior Angelus plura
in Deo de rationibus divinorum operum cognoscit quam inferior; et de
his eum illuminat. Et hoc est quod dicit Dionysius, IV cap. de
Div. Nom., quod Angeli existentium illuminantur rationibus.
Ad secundum dicendum quod unus Angelus non illuminat alium tradendo ei
lumen naturae vel gratiae vel gloriae; sed confortando lumen naturale
ipsius, et manifestando ei veritatem de his quae pertinent ad statum
naturae, gratiae et gloriae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod rationalis mens formatur immediate a Deo,
vel sicut imago ab exemplari, quia non est facta ad alterius imaginem
quam Dei, vel sicut subiectum ab ultima forma completiva, quia semper
mens creata reputatur informis, nisi ipsi primae veritati inhaereat.
Aliae vero illuminationes, quae sunt ab homine vel Angelo, sunt
quasi dispositiones ad ultimam formam.
|
|