|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus possit
movere voluntatem alterius. Quia secundum Dionysium, sicut unus
Angelus illuminat alium, ita purgat et perficit; ut patet ex
auctoritate supra inducta. Sed purgatio et perfectio videntur
pertinere ad voluntatem, nam purgatio videtur esse a sordibus culpae,
quae pertinet ad voluntatem; perfectio autem videtur esse per
consecutionem finis, qui est obiectum voluntatis. Ergo unus Angelus
potest movere voluntatem alterius.
2. Praeterea, sicut Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier.,
nomina Angelorum designant eorum proprietates. Seraphim autem
incendentes dicuntur, aut calefacientes, quod est per amorem, qui ad
voluntatem pertinet. Unus ergo Angelus movet voluntatem alterius.
3. Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod
appetitus superior movet appetitum inferiorem. Sed sicut intellectus
Angeli superioris superior est, ita etiam appetitus. Ergo videtur
quod superior Angelus possit immutare voluntatem alterius.
Sed contra, eius est immutare voluntatem, cuius est iustificare, cum
iustitia sit rectitudo voluntatis. Sed solus Deus est qui
iustificat. Ergo unus Angelus potest mutare voluntatem alterius.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, voluntas immutatur
dupliciter, uno modo, ex parte obiecti; alio modo ex parte ipsius
potentiae. Ex parte quidem obiecti, movet voluntatem et ipsum bonum
quod est voluntatis obiectum, sicut appetibile movet appetitum; et
ille qui demonstrat obiectum, puta qui demonstrat aliquid esse bonum.
Sed sicut supra dictum est, alia quidem bona aliqualiter inclinant
voluntatem; sed nihil sufficienter movet voluntatem, nisi bonum
universale, quod est Deus. Et hoc bonum solus ipse ostendit, ut per
essentiam videatur a beatis, qui dicenti Moysi, ostende mihi gloriam
tuam, respondit, ego ostendam tibi omne bonum, ut habetur Exod.
XXXIII. Angelus ergo non sufficienter movet voluntatem, neque
ut obiectum, neque ut ostendens obiectum. Sed inclinat eam, ut
amabile quoddam, et ut manifestans aliqua bona creata ordinata in Dei
bonitatem. Et per hoc inclinare potest ad amorem creaturae vel Dei,
per modum suadentis. Ex parte vero ipsius potentiae, voluntas nullo
modo potest moveri nisi a Deo. Operatio enim voluntatis est
inclinatio quaedam volentis in volitum. Hanc autem inclinationem solus
ille immutare potest, qui virtutem volendi creaturae contulit, sicut
et naturalem inclinationem solum illud agens potest mutare, quod potest
dare virtutem quam consequitur inclinatio naturalis. Solus autem Deus
est qui potentiam volendi tribuit creaturae, quia ipse solus est auctor
intellectualis naturae. Unde unus Angelus voluntatem alterius movere
non potest.
Ad primum ergo dicendum quod secundum modum illuminationis, est
accipienda et purgatio et perfectio. Et quia Deus illuminat immutando
intellectum et voluntatem, purgat a defectibus intellectus et
voluntatis, et perficit in finem intellectus et voluntatis. Angeli
autem illuminatio refertur ad intellectum, ut dictum est. Et ideo
etiam purgatio Angeli intelligitur a defectu intellectus, qui est
nescientia; perfectio autem est consummatio in finem intellectus, qui
est veritas cognita. Et hoc est quod dicit Dionysius, VI cap.
Eccl. Hier., quod in caelesti hierarchia purgatio est in subiectis
essentiis tanquam ignotorum illuminatio in perfectiorem eas scientiam
ducens. Sicut si dicamus visum corporalem purgari, inquantum
removentur tenebrae; illuminari vero, inquantum perfunditur lumine;
perfici vero, secundum quod perducitur ad cognitionem colorati.
Ad secundum dicendum quod unus Angelus potest inducere alium ad amorem
Dei per modum persuadentis, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod philosophus loquitur de appetitu inferiori
sensitivo, qui potest moveri a superiori intellectivo, quia pertinet
ad eandem naturam animae, et quia inferior appetitus est virtus in
organo corporali. Quod in Angelis locum non habet.
|
|