|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus inferior
superiorem illuminare possit. Ecclesiastica enim hierarchia derivata
est a caelesti, et eam repraesentat, unde et superna Ierusalem
dicitur mater nostra, Gal. IV. Sed in Ecclesia etiam superiores
illuminantur ab inferioribus et docentur; secundum illud apostoli, I
ad Cor. XIV, potestis omnes per singulos prophetare, ut omnes
discant, et omnes exhortentur. Ergo et in caelesti hierarchia
superiores ab inferioribus possunt illuminari.
2. Praeterea, sicut ordo corporalium substantiarum dependet ex Dei
voluntate, ita et ordo substantiarum spiritualium. Sed sicut dictum
est, Deus quandoque praeter ordinem substantiarum corporalium
operatur. Ergo quandoque etiam operatur praeter ordinem spiritualium
substantiarum, illuminando inferiores non per medios superiores. Sic
ergo inferiores illuminati a Deo, possunt superiores illuminare.
3. Praeterea, unus Angelus alium illuminat, ad quem se convertit,
ut supra dictum est. Sed cum ista conversio sit voluntaria, potest
supremus Angelus ad infimum se convertere, mediis praetermissis.
Ergo potest eum immediate illuminare, et ita potest illuminare
superiores.
Sed contra est quod Dionysius dicit hanc legem esse divinitatis
immobiliter firmatam, ut inferiora reducantur in Deum per superiora.
Respondeo dicendum quod inferiores Angeli nunquam illuminant
superiores, sed semper ab eis illuminantur. Cuius ratio est quia,
sicut supra dictum est, ordo continetur sub ordine, sicut causa
continetur sub causa. Unde sicut ordinatur causa ad causam, ita ordo
ad ordinem. Et ideo non est inconveniens, si aliquando aliquid fiat
praeter ordinem inferioris causae, ad ordinandum in superiorem causam,
sicut in rebus humanis praetermittitur mandatum praesidis, ut obediatur
principi. Et ita contingit ut praeter ordinem naturae corporalis,
aliquid Deus miraculose operetur, ad ordinandum homines in eius
cognitionem. Sed praetermissio ordinis qui debetur spiritualibus
substantiis, in nullo pertinet ad ordinationem hominum in Deum, cum
operationes Angelorum non sint nobis manifestae, sicut operationes
visibilium corporum. Et ideo ordo qui convenit spiritualibus
substantiis, nunquam a Deo praetermittitur, quin semper inferiora
moveantur per superiora, et non e converso.
Ad primum ergo dicendum quod ecclesiastica hierarchia imitatur
caelestem aliqualiter, sed non perfecte consequitur eius
similitudinem. In caelesti enim hierarchia tota ratio ordinis est ex
propinquitate ad Deum. Et ideo illi qui sunt Deo propinquiores,
sunt et gradu sublimiores, et scientia clariores, et propter hoc
superiores nunquam ab inferioribus illuminantur. Sed in ecclesiastica
hierarchia, interdum qui sunt Deo per sanctitatem propinquiores, sunt
gradu infimi, et scientia non eminentes, et quidam in uno etiam
secundum scientiam eminent, et in alio deficiunt. Et propter hoc
superiores ab inferioribus doceri possunt.
Ad secundum dicendum quod non est similis ratio de hoc quod Deus agat
praeter ordinem naturae corporalis, et naturae spiritualis, ut dictum
est. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod Angelus voluntate convertitur ad alium
Angelum illuminandum; sed voluntas Angeli semper regulatur lege
divina, quae ordinem in Angelis instituit.
|
|