|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus superior non
illuminet inferiorem de omnibus quae ipse novit. Dicit enim
Dionysius, XII cap. Cael. Hier., quod Angeli superiores
habent scientiam magis universalem, inferiores vero magis particularem
et subiectam. Sed plura continentur sub scientia universali quam sub
particulari. Ergo non omnia quae sciunt superiores Angeli,
cognoscunt inferiores per superiorum illuminationem.
2. Praeterea, Magister dicit, in XI distinctione II Sent.,
quod superiores Angeli cognoverunt a saeculis mysterium incarnationis,
inferioribus vero ignotum fuit usquequo completum est. Quod videtur
per hoc quod, quibusdam Angelis quaerentibus, quis est iste rex
gloriae? Quasi ignorantibus, alii respondent, quasi scientes,
dominus virtutum ipse est rex gloriae, ut Dionysius exponit VII
cap. Cael. Hier. Hoc autem non esset, si superiores Angeli
illuminarent inferiores de omnibus quae ipsi cognoscunt. Non ergo eos
illuminant de omnibus sibi notis.
3. Praeterea, si omnia superiores Angeli inferioribus annuntiant
quae cognoscunt, nihil inferioribus ignotum remanet, quod superiores
cognoscant. Non ergo de cetero superiores poterunt illuminare
inferiores. Quod videtur inconveniens. Non ergo superiores de
omnibus inferiores illuminant.
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod in illa caelesti patria,
licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen possidetur
singulariter. Et Dionysius dicit, XV cap. Cael. Hier., quod
unaquaeque caelestis essentia intelligentiam sibi a superiori datam,
inferiori communicat; ut patet ex auctoritate supra inducta.
Respondeo dicendum quod omnes creaturae ex divina bonitate participant
ut bonum quod habent, in alia diffundant, nam de ratione boni est quod
se aliis communicet. Et inde est etiam quod agentia corporalia
similitudinem suam aliis tradunt, quantum possibile est. Quanto
igitur aliqua agentia magis in participatione divinae bonitatis
constituuntur, tanto magis perfectiones suas nituntur in alios
transfundere, quantum possibile est. Unde beatus Petrus monet eos
qui divinam bonitatem per gratiam participant, dicens, I Petr.
IV, unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam
administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
Multo igitur magis sancti Angeli, qui sunt in plenissima
participatione divinae bonitatis, quidquid a Deo percipiunt,
subiectis impartiuntur. Non tamen recipitur ab inferioribus ita
excellenter sicut est in superioribus. Et ideo superiores semper
remanent in altiori ordine, et perfectiorem scientiam habentes. Sicut
unam et eandem rem plenius intelligit magister, quam discipulus qui ab
eo addiscit.
Ad primum ergo dicendum quod superiorum Angelorum scientia dicitur
esse universalior, quantum ad eminentiorem modum intelligendi.
Ad secundum dicendum quod verbum Magistri non sic est intelligendum,
quod inferiores Angeli penitus ignoraverint mysterium incarnationis;
sed quia non ita plene cognoverunt sicut superiores, et in eius
cognitione postmodum profecerunt, dum illud mysterium impleretur.
Ad tertium dicendum quod, usque ad diem iudicii, semper nova aliqua
supremis Angelis revelantur divinitus de his quae pertinent ad
dispositionem mundi, et praecipue ad salutem electorum. Unde semper
remanet unde superiores Angeli inferiores illuminent.
|
|