|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus alteri non
loquatur. Dicit enim Gregorius, XVIII Moral., quod in statu
resurrectionis uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum
corpulentia non abscondit. Multo igitur minus mens unius Angeli
absconditur ab altero. Sed locutio est ad manifestandum alteri quod
latet in mente. Non igitur oportet quod unus Angelus alteri
loquatur.
2. Praeterea, duplex est locutio, interior, per quam aliquis sibi
ipsi loquitur; et exterior, per quam aliquis loquitur alteri.
Exterior autem locutio fit per aliquod sensibile signum, puta voce vel
nutu vel aliquo corporis membro, puta lingua vel digito, quae Angelis
competere non possunt. Ergo unus Angelus alteri non loquitur.
3. Praeterea, loquens excitat audientem ut attendat suae locutioni.
Sed non videtur per quid unus Angelus excitet alium ad attendendum,
hoc enim fit apud nos aliquo sensibili signo. Ergo unus Angelus non
loquitur alteri.
Sed contra est quod dicitur I Cor. XIII, si linguis hominum
loquar et Angelorum.
Respondeo dicendum quod in Angelis est aliqua locutio, sed, sicut
dicit Gregorius II Moral., dignum est ut mens nostra, qualitatem
corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos
locutionis intimae suspendatur. Ad intelligendum igitur qualiter unus
Angelus alii loquatur, considerandum est quod, sicut supra diximus
cum de actibus et potentiis animae ageretur, voluntas movet intellectum
ad suam operationem. Intelligibile autem est in intellectu
tripliciter, primo quidem, habitualiter, vel secundum memoriam, ut
Augustinus dicit; secundo autem, ut in actu consideratum vel
conceptum; tertio, ut ad aliud relatum. Manifestum est autem quod de
primo gradu in secundum transfertur intelligibile per imperium
voluntatis, unde in definitione habitus dicitur, quo quis utitur cum
voluerit. Similiter autem et de secundo gradu transfertur in tertium
per voluntatem, nam per voluntatem conceptus mentis ordinatur ad
alterum, puta vel ad agendum aliquid, vel ad manifestandum alteri.
Quando autem mens convertit se ad actu considerandum quod habet in
habitu, loquitur aliquis sibi ipsi, nam ipse conceptus mentis interius
verbum vocatur. Ex hoc vero quod conceptus mentis angelicae ordinatur
ad manifestandum alteri, per voluntatem ipsius Angeli, conceptus
mentis unius Angeli innotescit alteri, et sic loquitur unus Angelus
alteri. Nihil est enim aliud loqui ad alterum, quam conceptum mentis
alteri manifestare.
Ad primum ergo dicendum quod in nobis interior mentis conceptus quasi
duplici obstaculo clauditur. Primo quidem, ipsa voluntate, quae
conceptum intellectus potest retinere interius, vel ad extra ordinare.
Et quantum ad hoc, mentem unius nullus alius potest videre nisi solus
Deus; secundum illud I Cor. II, quae sunt hominis, nemo novit
nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Secundo autem clauditur mens
hominis ab alio homine per grossitiem corporis. Unde cum etiam
voluntas ordinat conceptum mentis ad manifestandum alteri, non statim
cognoscitur ab alio, sed oportet aliquod signum sensibile adhibere.
Et hoc est quod Gregorius dicit, II Moral., alienis oculis intra
secretum mentis, quasi post parietem corporis stamus, sed cum
manifestare nosmetipsos cupimus, quasi per linguae ianuam egredimur,
ut quales sumus intrinsecus, ostendamus. Hoc autem obstaculum non
habet Angelus. Et ideo quam cito vult manifestare suum conceptum,
statim alius cognoscit.
Ad secundum dicendum quod locutio exterior quae fit per vocem, est
nobis necessaria propter obstaculum corporis. Unde non convenit
Angelo, sed sola locutio interior; ad quam pertinet non solum quod
loquatur sibi interius concipiendo, sed etiam quod ordinet per
voluntatem ad alterius manifestationem. Et sic lingua Angelorum
metaphorice dicitur ipsa virtus Angeli, qua conceptum suum
manifestat.
Ad tertium dicendum quod, quantum ad Angelos bonos, qui semper se
invicem vident in verbo, non esset necessarium ponere aliquid
excitativum, quia sicut unus semper videt alium, ita semper videt
quidquid in eo est ad se ordinatum. Sed quia etiam in statu naturae
conditae sibi invicem loqui poterant, et mali Angeli etiam nunc sibi
invicem loquuntur; dicendum est quod, sicut sensus movetur a
sensibili, ita intellectus movetur ab intelligibili. Sicut ergo per
signum sensibile excitatur sensus, ita per aliquam virtutem
intelligibilem potest excitari mens Angeli ad attendendum.
|
|