|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inferior Angelus
superiori non loquatur. Quia super illud I Cor. XIII, si
linguis hominum loquar et Angelorum, dicit Glossa quod locutiones
Angelorum sunt illuminationes, quibus superiores illuminant
inferiores. Sed inferiores nunquam illuminant superiores, ut supra
dictum est. Ergo nec inferiores superioribus loquuntur.
2. Praeterea, supra dictum est quod illuminare nihil est aliud quam
illud quod est alicui manifestum, alteri manifestare. Sed hoc idem
est loqui. Ergo idem est loqui, et illuminare, et sic idem quod
prius.
3. Praeterea, Gregorius dicit, II Moral., quod Deus ad
Angelos loquitur, eo ipso quod eorum cordibus occulta sua invisibilia
ostendit. Sed hoc ipsum est illuminare. Ergo omnis Dei locutio est
illuminatio. Pari ergo ratione, omnis Angeli locutio est
illuminatio. Nullo ergo modo Angelus inferior superiori loqui
potest.
Sed contra est quod, sicut Dionysius exponit VII Cael. Hier.,
inferiores Angeli superioribus dixerunt, quis est iste rex gloriae?
Respondeo dicendum quod Angeli inferiores superioribus loqui possunt.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod omnis illuminatio est
locutio in Angelis, sed non omnis locutio est illuminatio. Quia
sicut dictum est, Angelum loqui Angelo nihil aliud est quam conceptum
suum ordinare ad hoc ut ei innotescat, per propriam voluntatem. Ea
vero quae mente concipiuntur, ad duplex principium referri possunt,
scilicet ad ipsum Deum, qui est prima veritas; et ad voluntatem
intelligentis, per quam aliquid actu consideramus. Quia vero veritas
est lumen intellectus, et regula omnis veritatis est ipse Deus;
manifestatio eius quod mente concipitur, secundum quod dependet a prima
veritate, et locutio est et illuminatio; puta si unus homo dicat
alii, caelum est a Deo creatum, vel, homo est animal. Sed
manifestatio eorum quae dependent ex voluntate intelligentis, non
potest dici illuminatio, sed locutio tantum; puta si aliquis alteri
dicat, volo hoc addiscere, volo hoc vel illud facere. Cuius ratio
est, quia voluntas creata non est lux, nec regula veritatis, sed
participans lucem, unde communicare ea quae sunt a voluntate creata,
inquantum huiusmodi, non est illuminare. Non enim pertinet ad
perfectionem intellectus mei, quid tu velis, vel quid tu intelligas,
cognoscere, sed solum quid rei veritas habeat. Manifestum est autem
quod Angeli dicuntur superiores vel inferiores per comparationem ad hoc
principium quod est Deus. Et ideo illuminatio, quae dependet a
principio quod est Deus, solum per superiores Angelos ad inferiores
deducitur. Sed in ordine ad principium quod est voluntas, ipse volens
est primus et supremus. Et ideo manifestatio eorum quae ad voluntatem
pertinent, per ipsum volentem deducitur ad alios quoscumque. Et
quantum ad hoc, et superiores inferioribus, et inferiores superioribus
loquuntur.
Et per hoc patet solutio ad primum, et ad secundum.
Ad tertium dicendum quod omnis Dei locutio ad Angelos est
illuminatio, quia cum voluntas Dei sit regula veritatis, etiam scire
quid Deus velit, pertinet ad perfectionem et illuminationem mentis
creatae. Sed non est eadem ratio de voluntate Angeli, ut dictum
est.
|
|