|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus Deo non
loquatur. Locutio enim est ad manifestandum aliquid alteri. Sed
Angelus nihil potest manifestare Deo, qui omnia novit. Ergo
Angelus non loquitur Deo.
2. Praeterea, loqui est ordinare conceptum intellectus ad alterum,
ut dictum est. Sed Angelus semper conceptum suae mentis ordinat in
Deum. Si ergo aliquando Deo loquitur, semper Deo loquitur, quod
potest videri alicui inconveniens, cum aliquando Angelus Angelo
loquatur. Videtur ergo quod Angelus nunquam loquatur Deo.
Sed contra est quod dicitur Zachar. I, respondit Angelus domini,
et dixit, domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem?
Loquitur ergo Angelus Deo.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, locutio Angeli est per
hoc, quod conceptus mentis ordinatur ad alterum. Sed aliquid
ordinatur ad alterum dupliciter. Uno modo, ad hoc quod communicet
alteri; sicut in rebus naturalibus agens ordinatur ad patiens et in
locutione humana doctor ordinatur ad discipulum. Et quantum ad hoc,
nullo modo Angelus loquitur Deo, neque de his quae ad rerum veritatem
pertinent, neque de his quae dependent a voluntate creata, quia Deus
est omnis veritatis et omnis voluntatis principium et conditor. Alio
modo ordinatur aliquid ad alterum, ut ab eo aliquid accipiat; sicut in
rebus naturalibus passivum ad agens, et in locutione humana discipulus
ad magistrum. Et hoc modo Angelus loquitur Deo, vel consultando
divinam voluntatem de agendis; vel eius excellentiam, quam nunquam
comprehendit, admirando; sicut Gregorius dicit, II Moral., quod
Angeli loquuntur Deo, cum per hoc quod super semetipsos respiciunt,
in motum admirationis surgunt.
Ad primum ergo dicendum quod locutio non semper est ad manifestandum
alteri; sed quandoque ad hoc ordinatur finaliter, ut loquenti aliquid
manifestetur; sicut cum discipulus quaerit aliquid a magistro.
Ad secundum dicendum quod locutione qua Angeli loquuntur Deo
laudantes ipsum et admirantes, semper Angeli Deo loquuntur. Sed
locutione qua eius sapientiam consulunt super agendis, tunc ei
loquuntur, quando aliquod novum per eos agendum occurrit, super quo
desiderant illuminari.
|
|