|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod localis distantia
operetur aliquid in locutione angelica. Sicut enim dicit Damascenus,
Angelus ubi est, ibi operatur. Locutio autem est quaedam operatio
Angeli. Cum ergo Angelus sit in determinato loco, videtur quod
usque ad determinatam loci distantiam Angelus loqui possit.
2. Praeterea, clamor loquentis fit propter distantiam audientis.
Sed Isaiae VI dicitur de Seraphim, quod clamabat alter ad
alterum. Ergo videtur quod in locutione Angelorum aliquid operetur
localis distantia.
Sed contra est quod, sicut dicitur Luc. XVI, dives in Inferno
positus loquebatur Abrahae, non impediente locali distantia. Multo
igitur minus localis distantia potest impedire locutionem unius Angeli
ad alterum.
Respondeo dicendum quod locutio Angeli in intellectuali operatione
consistit, ut ex dictis patet. Intellectualis autem operatio Angeli
omnino abstracta est a loco et tempore, nam etiam nostra intellectualis
operatio est per abstractionem ab hic et nunc, nisi per accidens ex
parte phantasmatum, quae in Angelis nulla sunt. In eo autem quod est
omnino abstractum a loco et tempore, nihil operatur neque temporis
diversitas, neque loci distantia. Unde in locutione Angeli nullum
impedimentum facit distantia loci.
Ad primum ergo dicendum quod locutio Angeli, sicut dictum est, est
locutio interior, quae tamen ab alio percipitur, et ideo est in
Angelo loquente, et per consequens ubi est Angelus loquens. Sed
sicut distantia localis non impedit quin unus Angelus alium videre
possit; ita etiam non impedit quin percipiat quod in eo ad se
ordinatur, quod est eius locutionem percipere.
Ad secundum dicendum quod clamor ille non est vocis corporeae, qui fit
propter distantiam loci; sed significat magnitudinem rei quae
dicebatur, vel magnitudinem affectus, secundum quod dicit Gregorius,
II Moral., tanto quisque minus clamat, quanto minus desiderat.
|
|