|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod locutionem unius Angeli
ad alterum omnes cognoscant. Quod enim unius hominis locutionem non
omnes audiant, facit inaequalis loci distantia. Sed in locutione
Angeli nihil operatur localis distantia, ut dictum est. Ergo uno
Angelo loquente ad alterum, omnes percipiunt.
2. Praeterea, omnes Angeli communicant in virtute intelligendi.
Si ergo conceptus mentis unius ordinatus ad alterum cognoscitur ab
uno, pari ratione cognoscitur ab aliis.
3. Praeterea, illuminatio est quaedam species locutionis. Sed
illuminatio unius Angeli ab altero, pervenit ad omnes Angelos,
quia, ut Dionysius dicit XV cap. Cael. Hier., unaquaeque
caelestis essentia intelligentiam sibi traditam aliis communicat. Ergo
et locutio unius Angeli ad alterum, ad omnes perducitur.
Sed contra est quod unus homo potest alteri soli loqui. Multo igitur
magis hoc in Angelis esse potest.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, conceptus mentis
unius Angeli percipi potest ab altero, per hoc quod ille cuius est
conceptus, sua voluntate ordinat ipsum ad alterum. Potest autem ex
aliqua causa ordinari aliquid ad unum, et non ad alterum. Et ideo
potest conceptus unius ab aliquo uno cognosci, et non ab aliis. Et
sic locutionem unius Angeli ad alterum potest percipere unus absque
aliis, non quidem impediente distantia locali, sed hoc faciente
voluntaria ordinatione, ut dictum est.
Unde patet responsio ad primum et secundum.
Ad tertium dicendum quod illuminatio est de his quae emanant a prima
regula veritatis, quae est principium commune omnium Angelorum, et
ideo illuminationes sunt omnibus communes. Sed locutio potest esse de
his quae ordinantur ad principium voluntatis creatae, quod est proprium
unicuique Angelo, et ideo non oportet quod huiusmodi locutiones sint
omnibus communes.
|
|