|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli sint unius
hierarchiae. Cum enim Angeli sint supremi inter creaturas, oportet
dicere quod sint optime dispositi. Sed optima dispositio est
multitudinis secundum quod continetur sub uno principatu; ut patet per
philosophum, XII Metaphys., et in III Politic. Cum ergo
hierarchia nihil sit aliud quam sacer principatus, videtur quod omnes
Angeli sint unius hierarchiae.
2. Praeterea, Dionysius dicit, in III cap. Cael. Hier.,
quod hierarchia est ordo, scientia et actio. Sed omnes Angeli
conveniunt in uno ordine ad Deum, quem cognoscunt, et a quo in suis
actionibus regulantur. Ergo omnes Angeli sunt unius hierarchiae.
3. Praeterea, sacer principatus, qui dicitur hierarchia, invenitur
in hominibus et Angelis. Sed omnes homines sunt unius hierarchiae.
Ergo etiam omnes Angeli sunt unius hierarchiae.
Sed contra est quod Dionysius, VI cap. Cael. Hier.,
distinguit tres hierarchias Angelorum.
Respondeo dicendum quod hierarchia est sacer principatus, ut dictum
est. In nomine autem principatus duo intelliguntur, scilicet ipse
princeps, et multitudo ordinata sub principe. Quia igitur unus est
Deus princeps non solum omnium Angelorum, sed etiam hominum, et
totius creaturae; ideo non solum omnium Angelorum, sed etiam totius
rationalis creaturae, quae sacrorum particeps esse potest, una est
hierarchia, secundum quod Augustinus dicit, in XII de Civ. Dei
duas esse civitates, hoc est societates, unam in bonis Angelis et
hominibus, alteram in malis. Sed si consideretur principatus ex parte
multitudinis ordinatae sub principe, sic unus principatus dicitur
secundum quod multitudo uno et eodem modo potest gubernationem principis
recipere. Quae vero non possunt secundum eundem modum gubernari a
principe, ad diversos principatus pertinent, sicut sub uno rege sunt
diversae civitates, quae diversis reguntur legibus et ministris.
Manifestum est autem quod homines alio modo divinas illuminationes
percipiunt quam Angeli, nam Angeli percipiunt eas in intelligibili
puritate, homines vero percipiunt eas sub sensibilium similitudinibus,
ut Dionysius dicit I cap. Cael. Hier. Et ideo oportuit distingui
humanam hierarchiam ab angelica. Et per eundem modum in Angelis tres
hierarchiae distinguuntur. Dictum est enim supra, dum de cognitione
Angelorum ageretur, quod superiores Angeli habent universaliorem
cognitionem veritatis quam inferiores. Huiusmodi autem universalis
acceptio cognitionis secundum tres gradus in Angelis distingui potest.
Possunt enim rationes rerum de quibus Angeli illuminantur,
considerari tripliciter. Primo quidem, secundum quod procedunt a
primo principio universali, quod est Deus, et iste modus convenit
primae hierarchiae, quae immediate ad Deum extenditur, et quasi in
vestibulis Dei collocatur, ut Dionysius dicit VII cap. Cael.
Hier. Secundo vero, prout huiusmodi rationes dependent ab
universalibus causis creatis, quae iam aliquo modo multiplicantur, et
hic modus convenit secundae hierarchiae. Tertio autem modo, secundum
quod huiusmodi rationes applicantur singulis rebus, et prout dependent
a propriis causis, et hic modus convenit infimae hierarchiae. Quod
plenius patebit, cum de singulis ordinibus agetur. Sic igitur
distinguuntur hierarchiae ex parte multitudinis subiectae. Unde
manifestum est eos errare, et contra intentionem Dionysii loqui, qui
ponunt in divinis personis hierarchiam quam vocant supercaelestem. In
divinis enim personis est quidam ordo naturae, sed non hierarchiae.
Nam, ut Dionysius dicit III cap. Cael. Hier., ordo
hierarchiae est alios quidem purgari et illuminari et perfici, alios
autem purgare et illuminare et perficere. Quod absit ut in divinis
personis ponamus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de principatu ex parte
principis, quia optimum est quod multitudo regatur ab uno principe, ut
philosophus in praedictis locis intendit.
Ad secundum dicendum quod, quantum ad cognitionem ipsius Dei, quem
omnes uno modo, scilicet per essentiam, vident, non distinguuntur in
Angelis hierarchiae, sed quantum ad rationes rerum creatarum, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum quod omnes homines sunt unius speciei, et unus
modus intelligendi est eis connaturalis, non sic autem est in
Angelis. Unde non est similis ratio.
|
|