|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in una hierarchia non
sint plures ordines. Multiplicata enim definitione, multiplicatur et
definitum. Sed hierarchia, ut Dionysius dicit, est ordo. Si ergo
sunt multi ordines, non erit una hierarchia, sed multae.
2. Praeterea, diversi ordines sunt diversi gradus. Sed gradus in
spiritualibus constituuntur secundum diversa dona spiritualia. Sed in
Angelis omnia dona spiritualia sunt communia, quia nihil ibi
singulariter possidetur. Ergo non sunt diversi ordines Angelorum.
3. Praeterea, in ecclesiastica hierarchia distinguuntur ordines
secundum purgare, illuminare et perficere, nam ordo diaconorum est
purgativus, sacerdotum illuminativus, episcoporum perfectivus, ut
Dionysius dicit V cap. Eccles. Hier. Sed quilibet Angelus
purgat, illuminat et perficit. Non ergo est distinctio ordinum in
Angelis.
Sed contra est quod apostolus dicit ad Ephes. I, quod Deus
constituit Christum hominem supra omnem principatum et potestatem et
virtutem et dominationem; qui sunt diversi ordines Angelorum, et
quidam eorum ad unam hierarchiam pertinent, ut infra patebit.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, una hierarchia est unus
principatus, idest una multitudo ordinata uno modo sub principis
gubernatione. Non autem esset multitudo ordinata, sed confusa, si in
multitudine diversi ordines non essent. Ipsa ergo ratio hierarchiae
requirit ordinum diversitatem. Quae quidem diversitas ordinum secundum
diversa officia et actus consideratur. Sicut patet quod in una
civitate sunt diversi ordines secundum diversos actus, nam alius est
ordo iudicantium, alius pugnantium, alius laborantium in agris, et
sic de aliis. Sed quamvis multi sint unius civitatis ordines, omnes
tamen ad tres possunt reduci, secundum quod quaelibet multitudo
perfecta habet principium, medium et finem. Unde et in civitatibus
triplex ordo hominum invenitur, quidam enim sunt supremi, ut
optimates; quidam autem sunt infimi, ut vilis populus; quidam autem
sunt medii, ut populus honorabilis. Sic igitur et in qualibet
hierarchia angelica ordines distinguuntur secundum diversos actus et
officia; et omnis ista diversitas ad tria reducitur, scilicet ad
summum, medium et infimum. Et propter hoc in qualibet hierarchia
Dionysius ponit tres ordines.
Ad primum ergo dicendum quod ordo dupliciter dicitur. Uno modo, ipsa
ordinatio comprehendens sub se diversos gradus, et hoc modo hierarchia
dicitur ordo. Alio modo dicitur ordo gradus unus, et sic dicuntur
plures ordines unius hierarchiae.
Ad secundum dicendum quod in societate Angelorum omnia possidentur
communiter; sed tamen quaedam excellentius habentur a quibusdam quam ab
aliis. Unumquodque autem perfectius habetur ab eo qui potest illud
communicare, quam ab eo qui non potest, sicut perfectius est calidum
quod potest calefacere, quam quod non potest; et perfectius scit qui
potest docere, quam qui non potest. Et quanto perfectius donum
aliquis communicare potest, tanto in perfectiori gradu est, sicut in
perfectiori gradu magisterii est qui potest docere altiorem scientiam.
Et secundum hanc similitudinem consideranda est diversitas graduum vel
ordinum in Angelis, secundum diversa officia et actus.
Ad tertium dicendum quod inferior Angelus est superior supremo homine
nostrae hierarchiae; secundum illud Matth. XI, qui minor est in
regno caelorum, maior est illo, scilicet Ioanne Baptista, quo
nullus maior inter natos mulierum surrexit. Unde minor Angelus
caelestis hierarchiae potest non solum purgare sed illuminare et
perficere, et altiori modo quam ordines nostrae hierarchiae. Et sic
secundum distinctionem harum actionum non distinguuntur caelestes
ordines; sed secundum alias differentias actionum.
|
|