|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in uno ordine non sint
plures Angeli. Dictum est enim supra omnes Angelos inaequales esse
ad invicem. Sed unius ordinis esse dicuntur quae sunt aequalia. Ergo
plures Angeli non sunt unius ordinis.
2. Praeterea, quod potest sufficienter fieri per unum, superfluum
est quod fiat per multa. Sed illud quod pertinet ad unum officium
angelicum, sufficienter potest fieri per unum Angelum; multo magis
quam per unum solem sufficienter fit quod pertinet ad officium solis,
quanto perfectior est Angelus caelesti corpore. Si ergo ordines
distinguuntur secundum officia, ut dictum est, superfluum est quod
sint plures Angeli unius ordinis.
3. Praeterea, supra dictum est quod omnes Angeli sunt inaequales.
Si ergo plures Angeli sint unius ordinis, puta tres vel quatuor,
infimus superioris ordinis magis conveniet cum supremo inferioris quam
cum supremo sui ordinis. Et sic non videtur quod magis sit unius
ordinis cum hoc, quam cum illo. Non igitur sunt plures Angeli unius
ordinis.
Sed contra est quod Isaiae VI dicitur, quod Seraphim clamabant
alter ad alterum. Sunt ergo plures Angeli in uno ordine Seraphim.
Respondeo dicendum quod ille qui perfecte cognoscit res aliquas,
potest usque ad minima et actus et virtutes et naturas earum
distinguere. Qui autem cognoscit eas imperfecte, non potest
distinguere nisi in universali, quae quidem distinctio fit per
pauciora. Sicut qui imperfecte cognoscit res naturales, distinguit
earum ordines in universali, ponens in uno ordine caelestia corpora,
in alio corpora inferiora inanimata, in alio plantas, in alio
animalia, qui autem perfectius cognosceret res naturales, posset
distinguere et in ipsis corporibus caelestibus diversos ordines, et in
singulis aliorum. Nos autem imperfecte Angelos cognoscimus, et eorum
officia, ut Dionysius dicit VI cap. Cael. Hier. Unde non
possumus distinguere officia et ordines Angelorum, nisi in communi;
secundum quem modum, multi Angeli sub uno ordine continentur. Si
autem perfecte cognosceremus officia Angelorum, et eorum
distinctiones, perfecte sciremus quod quilibet Angelus habet suum
proprium officium et suum proprium ordinem in rebus, multo magis quam
quaelibet stella, etsi nos lateat.
Ad primum ergo dicendum quod omnes Angeli unius ordinis sunt aliquo
modo aequales, quantum ad communem similitudinem secundum quam
constituuntur in uno ordine, sed simpliciter non sunt aequales. Unde
Dionysius dicit, X cap. Cael. Hier., quod in uno et eodem
ordine Angelorum, est accipere primos, medios et ultimos.
Ad secundum dicendum quod illa specialis distinctio ordinum et
officiorum secundum quam quilibet Angelus habet proprium officium et
ordinem, est nobis ignota.
Ad tertium dicendum quod, sicut in superficie quae partim est alba et
partim nigra, duae partes quae sunt in confinio albi et nigri, magis
conveniunt secundum situm quam aliquae duae partes albae, minus tamen
secundum qualitatem; ita duo Angeli qui sunt in terminis duorum
ordinum, magis secum conveniunt secundum propinquitatem naturae, quam
unus eorum cum aliquibus aliis sui ordinis; minus autem secundum
idoneitatem ad similia officia, quae quidem idoneitas usque ad aliquem
certum terminum protenditur.
|
|