|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod distinctio hierarchiarum
et ordinum non sit a natura in Angelis. Hierarchia enim dicitur sacer
principatus, et in definitione eius Dionysius ponit quod deiforme,
quantum possibile est, similat. Sed sanctitas et deiformitas est in
Angelis per gratiam, non per naturam. Ergo distinctio hierarchiarum
et ordinum in Angelis est per gratiam, non per naturam.
2. Praeterea, Seraphim dicuntur ardentes, vel incendentes, ut
Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier. Hoc autem videtur ad
caritatem pertinere, quae non est a natura, sed a gratia, diffunditur
enim in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut
dicitur ad Rom. V. Quod non solum ad sanctos homines pertinet, sed
etiam de sanctis Angelis dici potest, ut Augustinus dicit XII de
Civ. Dei. Ergo ordines in Angelis non sunt a natura, sed a
gratia.
3. Praeterea, hierarchia ecclesiastica exemplatur a caelesti. Sed
ordines in hominibus non sunt per naturam, sed per donum gratiae, non
enim est a natura quod unus est episcopus, et alius est sacerdos, et
alius diaconus. Ergo neque in Angelis sunt ordines a natura, sed a
gratia tantum.
Sed contra est quod Magister dicit, IX dist. II Sent., quod
ordo Angelorum dicitur multitudo caelestium spirituum, qui inter se
aliquo munere gratiae similantur, sicut et naturalium datorum
participatione conveniunt. Distinctio ergo ordinum in Angelis est non
solum secundum dona gratuita, sed etiam secundum dona naturalia.
Respondeo dicendum quod ordo gubernationis, qui est ordo multitudinis
sub principatu existentis, attenditur per respectum ad finem. Finis
autem Angelorum potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum
facultatem suae naturae, ut scilicet cognoscant et ament Deum naturali
cognitione et amore. Et secundum respectum ad hunc finem,
distinguuntur ordines Angelorum secundum naturalia dona. Alio modo
potest accipi finis angelicae multitudinis supra naturalem facultatem
eorum, qui consistit in visione divinae essentiae, et in immobili
fruitione bonitatis ipsius; ad quem finem pertingere non possunt nisi
per gratiam. Unde secundum respectum ad hunc finem, ordines
distinguuntur in Angelis completive quidem secundum dona gratuita,
dispositive autem secundum dona naturalia, quia Angelis data sunt dona
gratuita secundum capacitatem naturalium, quod non est in hominibus,
ut supra dictum est. Unde in hominibus distinguuntur ordines secundum
dona gratuita tantum, et non secundum naturam.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|