|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ordines Angelorum non
convenienter nominentur. Omnes enim caelestes spiritus dicuntur et
Angeli et virtutes caelestes. Sed nomina communia inconvenienter
aliquibus appropriantur. Ergo inconvenienter nominatur unus ordo
Angelorum, et alius virtutum.
2. Praeterea, esse dominum est proprium Dei; secundum illud
Psal. XCIX scitote quoniam dominus ipse est Deus. Ergo
inconvenienter unus ordo caelestium spirituum dominationes vocatur.
3. Praeterea, nomen dominationis ad gubernationem pertinere
videtur. Similiter autem et nomen principatuum, et potestatum.
Inconvenienter ergo tribus ordinibus haec tria nomina imponuntur.
4. Praeterea, Archangeli dicuntur quasi principes Angeli. Non
ergo hoc nomen debet imponi alii ordini quam ordini principatuum.
5. Praeterea, nomen Seraphim imponitur ab ardore qui ad caritatem
pertinet, nomen autem Cherubim imponitur a scientia. Caritas autem
et scientia sunt dona communia omnibus Angelis. Non ergo debent esse
nomina specialium ordinum.
6. Praeterea, throni dicuntur sedes. Sed ex hoc ipso Deus in
creatura rationali sedere dicitur, quod ipsum cognoscit et amat. Non
ergo debet esse alius ordo thronorum ab ordine Cherubim et Seraphim.
Sic igitur videtur quod inconvenienter ordines Angelorum nominentur.
Sed contra est auctoritas sacrae Scripturae, quae sic eos nominat.
Nomen enim Seraphim ponitur Isaiae VI; nomen Cherubim Ezech.
I; nomen thronorum, Coloss. I; dominationes autem et virtutes et
potestates et principatus ponuntur Ephes. I; nomen autem Archangeli
ponitur in canonica Iudae, nomina autem Angelorum in pluribus
Scripturae locis.
Respondeo dicendum quod in nominatione angelicorum ordinum,
considerare oportet quod propria nomina singulorum ordinum proprietates
eorum designant, ut Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier. Ad
videndum autem quae sit proprietas cuiuslibet ordinis, considerare
oportet quod in rebus ordinatis tripliciter aliquid esse contingit,
scilicet per proprietatem, per excessum, et per participationem. Per
proprietatem autem dicitur esse aliquid in re aliqua, quod adaequatur
et proportionatur naturae ipsius. Per excessum autem, quando illud
quod attribuitur alicui, est minus quam res cui attribuitur, sed tamen
convenit illi rei per quendam excessum; sicut dictum est de omnibus
nominibus quae attribuuntur Deo. Per participationem autem, quando
illud quod attribuitur alicui, non plenarie invenitur in eo, sed
deficienter; sicut sancti homines participative dicuntur dii. Si ergo
aliquid nominari debeat nomine designante proprietatem ipsius, non
debet nominari ab eo quod imperfecte participat, neque ab eo quod
excedenter habet; sed ab eo quod est sibi quasi coaequatum. Sicut si
quis velit proprie nominare hominem, dicet eum substantiam rationalem,
non autem substantiam intellectualem, quod est proprium nomen Angeli,
quia simplex intelligentia convenit Angelo per proprietatem, homini
vero per participationem; neque substantiam sensibilem, quod est nomen
bruti proprium, quia sensus est minus quam id quod est proprium
homini, et convenit homini excedenter prae aliis animalibus. Sic
igitur considerandum est in ordinibus Angelorum, quod omnes
spirituales perfectiones sunt omnibus Angelis communes et quod omnes
abundantius existunt in superioribus quam in inferioribus. Sed cum in
ipsis etiam perfectionibus sit quidam gradus, superior perfectio
attribuitur superiori ordini per proprietatem, inferiori vero per
participationem, e converso autem inferior attribuitur inferiori per
proprietatem, superiori autem per excessum. Et ita superior ordo a
superiori perfectione nominatur. Sic igitur Dionysius exponit ordinum
nomina secundum convenientiam ad spirituales perfectiones eorum.
Gregorius vero, in expositione horum nominum, magis attendere videtur
exteriora ministeria. Dicit enim, quod Angeli dicuntur qui minima
nuntiant; Archangeli, qui summa; virtutes per quas miracula fiunt;
potestates quibus adversae potestates repelluntur; principatus, qui
ipsis bonis spiritibus praesunt.
Ad primum ergo dicendum quod Angelus nuntius dicitur. Omnes ergo
caelestes spiritus, inquantum sunt manifestatores divinorum, Angeli
vocantur. Sed superiores Angeli habent quandam excellentiam in hac
manifestatione, a qua superiores ordines nominantur. Infimus autem
Angelorum ordo nullam excellentiam supra communem manifestationem
addit, et ideo a simplici manifestatione nominatur. Et sic nomen
commune remanet infimo ordini quasi proprium, ut dicit Dionysius V
cap. Cael. Hier. Vel potest dici quod infimus ordo specialiter
dicitur ordo Angelorum, quia immediate nobis annuntiant. Virtus
autem dupliciter accipi potest. Uno modo, communiter, secundum quod
est media inter essentiam et operationem, et sic omnes caelestes
spiritus nominantur caelestes virtutes, sicut et caelestes essentiae.
Alio modo, secundum quod importat quendam excessum fortitudinis, et
sic est proprium nomen ordinis. Unde Dionysius dicit, VIII cap.
Cael. Hier., quod nomen virtutum significat quandam virilem et
inconcussam fortitudinem, primo quidem ad omnes operationes divinas eis
convenientes; secundo, ad suscipiendum divina. Et ita significat
quod sine aliquo timore aggrediuntur divina quae ad eos pertinent, quod
videtur ad fortitudinem animi pertinere.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Dionysius XII cap. de
Div. Nom., dominatio laudatur in Deo singulariter per quendam
excessum, sed per participationem, divina eloquia vocant dominos
principaliores ornatus, per quos inferiores ex donis eius accipiunt.
Unde et Dionysius dicit in VIII cap. Cael. Hier., quod nomen
dominationum primo quidem significat quandam libertatem, quae est a
servili conditione et pedestri subiectione, sicut plebs subiicitur, et
a tyrannica oppressione, quam interdum etiam maiores patiuntur.
Secundo significat quandam rigidam et inflexibilem gubernationem, quae
ad nullum servilem actum inclinatur, neque ad aliquem actum subiectorum
vel oppressorum a tyrannis. Tertio significat appetitum et
participationem veri dominii, quod est in Deo. Et similiter nomen
cuiuslibet ordinis significat participationem eius quod est in Deo;
sicut nomen virtutum significat participationem divinae virtutis; et
sic de aliis.
Ad tertium dicendum quod nomen dominationis, et potestatis, et
principatus, diversimode ad gubernationem pertinet. Nam domini est
solummodo praecipere de agendis. Et ideo Gregorius dicit quod quaedam
Angelorum agmina, pro eo quod eis cetera ad obediendum subiecta sunt,
dominationes vocantur. Nomen vero potestatis ordinationem quandam
designat; secundum illud apostoli ad Rom. XIII, qui potestati
resistit, Dei ordinationi resistit. Et ideo Dionysius dicit quod
nomen potestatis significat quandam ordinationem et circa susceptionem
divinorum, et circa actiones divinas quas superiores in inferiores
agunt, eas sursum ducendo. Ad ordinem ergo potestatum pertinet
ordinare quae a subditis sint agenda. Principari vero, ut Gregorius
dicit, est inter reliquos priorem existere, quasi primi sint in
executione eorum quae imperantur. Et ideo Dionysius dicit, IX
cap. Cael. Hier., quod nomen principatuum significat ductivum cum
ordine sacro. Illi enim qui alios ducunt, primi inter eos
existentes, principes proprie vocantur secundum illud Psalmi
LXVII, praevenerunt principes coniuncti psallentibus.
Ad quartum dicendum quod Archangeli, secundum Dionysium, medii sunt
inter principatus et Angelos. Medium autem comparatum uni extremo,
videtur alterum, inquantum participat naturam utriusque, sicut tepidum
respectu calidi est frigidum, respectu vero frigidi est calidum. Sic
et Archangeli dicuntur quasi principes Angeli, quia respectu
Angelorum sunt principes, respectu vero principatuum sunt Angeli.
Secundum Gregorium autem, dicuntur Archangeli ex eo quod
principantur soli ordini Angelorum, quasi magna nuntiantes.
Principatus autem dicuntur ex eo quod principantur omnibus caelestibus
virtutibus divinas iussiones explentibus.
Ad quintum dicendum quod nomen Seraphim non imponitur tantum a
caritate, sed a caritatis excessu, quem importat nomen ardoris vel
incendii. Unde Dionysius, VII cap. Cael. Hier., exponit
nomen Seraphim secundum proprietates ignis, in quo est excessus
caliditatis. In igne autem tria possumus considerare. Primo quidem,
motum, qui est sursum, et qui est continuus. Per quod significatur
quod indeclinabiliter moventur in Deum. Secundo vero, virtutem
activam eius, quae est calidum. Quod quidem non simpliciter invenitur
in igne, sed cum quadam acuitate, quia maxime est penetrativus in
agendo, et pertingit usque ad minima; et iterum cum quodam
superexcedenti fervore. Et per hoc significatur actio huiusmodi
Angelorum, quam in subditos potenter exercent, eos in similem
fervorem excitantes, et totaliter eos per incendium purgantes. Tertio
consideratur in igne claritas eius. Et hoc significat quod huiusmodi
Angeli in seipsis habent inextinguibilem lucem, et quod alios perfecte
illuminant. Similiter etiam nomen Cherubim imponitur a quodam excessu
scientiae, unde interpretatur plenitudo scientiae. Quod Dionysius
exponit quantum ad quatuor, primo quidem, quantum ad perfectam Dei
visionem; secundo, quantum ad plenam susceptionem divini luminis;
tertio, quantum ad hoc, quod in ipso Deo contemplantur pulchritudinem
ordinis rerum a Deo derivatam; quarto, quantum ad hoc, quod ipsi
pleni existentes huiusmodi cognitione, eam copiose in alios effundunt.
Ad sextum dicendum quod ordo thronorum habet excellentiam prae
inferioribus ordinibus in hoc, quod immediate in Deo rationes
divinorum operum cognoscere possunt. Sed Cherubim habent excellentiam
scientiae; Seraphim vero excellentiam ardoris. Et licet in his
duabus excellentiis includatur tertia, non tamen in illa quae est
thronorum, includuntur aliae duae. Et ideo ordo thronorum
distinguitur ab ordine Cherubim et Seraphim. Hoc enim est commune in
omnibus, quod excellentia inferioris continetur in excellentia
superioris, et non e converso. Exponit autem Dionysius nomen
thronorum, per convenientiam ad materiales sedes. In quibus est
quatuor considerare. Primo quidem, situm, quia sedes supra terram
elevantur. Et sic ipsi Angeli qui throni dicuntur, elevantur usque
ad hoc, quod in Deo immediate rationes rerum cognoscant. Secundo in
materialibus sedibus consideratur firmitas, quia in ipsis aliquis
firmiter sedet. Hic autem est e converso, nam ipsi Angeli firmantur
per Deum. Tertio, quia sedes suscipit sedentem, et in ea deferri
potest. Sic et isti Angeli suscipiunt Deum in seipsis, et eum
quodammodo ad inferiores ferunt. Quarto, ex figura, quia sedes ex
una parte est aperta ad suscipiendum sedentem. Ita et isti Angeli
sunt per promptitudinem aperti ad suscipiendum Deum, et famulandum
ipsi.
|
|