|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter gradus
ordinum assignentur. Ordo enim praelatorum videtur esse supremus.
Sed dominationes, principatus et potestates ex ipsis nominibus
praelationem quandam habent. Ergo isti ordines debent esse inter omnes
supremi.
2. Praeterea, quanto aliquis ordo est Deo propinquior, tanto est
superior. Sed ordo thronorum videtur esse Deo propinquissimus, nihil
enim coniungitur propinquius sedenti, quam sua sedes. Ergo ordo
thronorum est altissimus.
3. Praeterea, scientia est prior quam amor; et intellectus videtur
esse altior quam voluntas. Ergo et ordo Cherubim videtur esse altior
quam ordo Seraphim.
4. Praeterea, Gregorius ponit principatus supra potestates. Non
ergo collocantur immediate supra Archangelos, ut Dionysius dicit.
Sed contra est quod Dionysius ponit, in prima quidem hierarchia.
Seraphim ut primos, Cherubim ut medios, thronos ut ultimos; in
media vero, dominationes ut primos, virtutes ut medios, potestates ut
ultimos; in ultima, principatus ut primos, Archangelos ut medios,
Angelos ut ultimos.
Respondeo dicendum quod gradus angelicorum ordinum assignant et
Gregorius et Dionysius, quantum ad alia quidem convenienter, sed
quantum ad principatus et virtutes differenter. Nam Dionysius
collocat virtutes sub dominationibus et supra potestates, principatus
autem sub potestatibus et supra Archangelos, Gregorius autem ponit
principatus in medio dominationum et potestatum, virtutes vero in medio
potestatum et Archangelorum. Et utraque assignatio fulcimentum habere
potest ex auctoritate apostoli. Qui, medios ordines ascendendo
enumerans, dicit, Ephes. I, quod Deus constituit illum, scilicet
Christum, ad dexteram suam in caelestibus, supra omnem principatum et
potestatem et virtutem et dominationem, ubi virtutem ponit inter
potestatem et dominationem, secundum assignationem Dionysii. Sed ad
Coloss. I, enumerans eosdem ordines descendendo, dicit, sive
throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia
per ipsum et in ipso creata sunt, ubi principatus ponit medios inter
dominationes et potestates, secundum assignationem Gregorii. Primo
igitur videamus rationem assignationis Dionysii. In qua considerandum
est quod, sicut supra dictum est, prima hierarchia accipit rationes
rerum in ipso Deo; secunda vero in causis universalibus; tertia vero
secundum determinationem ad speciales effectus. Et quia Deus est
finis non solum angelicorum ministeriorum, sed etiam totius creaturae,
ad primam hierarchiam pertinet consideratio finis; ad mediam vero
dispositio universalis de agendis; ad ultimam autem applicatio
dispositionis ad effectum, quae est operis executio; haec enim tria
manifestum est in qualibet operatione inveniri. Et ideo Dionysius,
ex nominibus ordinum proprietates illorum considerans, illos ordines in
prima hierarchia posuit, quorum nomina imponuntur per respectum ad
Deum, scilicet Seraphim et Cherubim et thronos. Illos vero ordines
posuit in media hierarchia, quorum nomina designant communem quandam
gubernationem sive dispositionem, scilicet dominationes, virtutes et
potestates. Illos vero ordines posuit in tertia hierarchia, quorum
nomina designant operis executionem, scilicet principatus, Angelos et
Archangelos. In respectu autem ad finem, tria considerari possunt,
nam primo, aliquis considerat finem; secundo vero, perfectam finis
cognitionem accipit; tertio vero, intentionem suam in ipso defigit;
quorum secundum ex additione se habet ad primum, et tertium ad
utrumque. Et quia Deus est finis creaturarum sicut dux est finis
exercitus, ut dicitur in XII Metaphys., potest aliquid simile
huius ordinis considerari in rebus humanis, nam quidam sunt qui hoc
habent dignitatis, ut per seipsos familiariter accedere possunt ad
regem vel ducem; quidam vero super hoc habent, ut etiam secreta eius
cognoscant; alii vero insuper circa ipsum semper inhaerent, quasi ei
coniuncti. Et secundum hanc similitudinem accipere possumus
dispositionem ordinum primae hierarchiae. Nam throni elevantur ad
hoc, quod Deum familiariter in seipsis recipiant, secundum quod
rationes rerum in ipso immediate cognoscere possunt, quod est proprium
totius primae hierarchiae. Cherubim vero supereminenter divina secreta
cognoscunt. Seraphim vero excellunt in hoc quod est omnium supremum,
scilicet Deo ipsi uniri. Ut sic ab eo quod est commune toti
hierarchiae, denominetur ordo thronorum; sicut ab eo quod est commune
omnibus caelestibus spiritibus, denominatur ordo Angelorum. Ad
gubernationis autem rationem tria pertinent. Quorum primum est
definitio eorum quae agenda sunt, quod est proprium dominationum.
Secundum autem est praebere facultatem ad implendum, quod pertinet ad
virtutes. Tertium autem est ordinare qualiter ea quae praecepta vel
definita sunt, impleri possint, ut aliqui exequantur, et hoc pertinet
ad potestates. Executio autem angelicorum ministeriorum consistit in
annuntiando divina. In executione autem cuiuslibet actus, sunt quidam
quasi incipientes actionem et alios ducentes, sicut in cantu
praecentores, et in bello illi qui alios ducunt et dirigunt, et hoc
pertinet ad principatus. Alii vero sunt qui simpliciter exequuntur,
et hoc pertinet ad Angelos. Alii vero medio modo se habent, quod ad
Archangelos pertinet, ut supra dictum est. Invenitur autem congrua
haec ordinum assignatio. Nam semper summum inferioris ordinis
affinitatem habet cum ultimo superioris; sicut infima animalia parum
distant a plantis. Primus autem ordo est divinarum personarum, qui
terminatur ad spiritum sanctum, qui est amor procedens, cum quo
affinitatem habet supremus ordo primae hierarchiae, ab incendio amoris
denominatus. Infimus autem ordo primae hierarchiae est thronorum, qui
ex suo nomine habent quandam affinitatem cum dominationibus, nam throni
dicuntur, secundum Gregorium, per quos Deus sua iudicia exercet;
accipiunt enim divinas illuminationes per convenientiam ad immediate
illuminandum secundam hierarchiam, ad quam pertinet dispositio
divinorum ministeriorum. Ordo vero potestatum affinitatem habet cum
ordine principatuum, nam cum potestatum sit ordinationem subiectis
imponere, haec ordinatio statim in nomine principatuum designatur, qui
sunt primi in executione divinorum ministeriorum, utpote praesidentes
gubernationi gentium et regnorum, quod est primum et praecipuum in
divinis ministeriis; nam bonum gentis est divinius quam bonum unius
hominis. Unde dicitur Dan. X, princeps regni Persarum restitit
mihi. Dispositio etiam ordinum quam Gregorius ponit, congruitatem
habet. Nam cum dominationes sint definientes et praecipientes ea quae
ad divina ministeria pertinent, ordines eis subiecti disponuntur
secundum dispositionem eorum in quos divina ministeria exercentur ut
autem Augustinus dicit in III de Trin., corpora quodam ordine
reguntur, inferiora per superiora, et omnia per spiritualem
creaturam; et spiritus malus per spiritum bonum. Primus ergo ordo
post dominationes dicitur principatuum, qui etiam bonis spiritibus
principantur. Deinde potestates, per quas arcentur mali spiritus,
sicut per potestates terrenas arcentur malefactores, ut habetur Rom.
XIII. Post quas sunt virtutes, quae habent potestatem super
corporalem naturam in operatione miraculorum. Post quas sunt
Archangeli et Angeli, qui nuntiant hominibus vel magna, quae sunt
supra rationem; vel parva, ad quae ratio se extendere potest.
Ad primum ergo dicendum quod in Angelis potius est quod subiiciuntur
Deo, quam quod inferioribus praesident, et hoc derivatur ex illo.
Et ideo ordines nominati a praelatione non sunt supremi, sed magis
ordines nominati a conversione ad Deum.
Ad secundum dicendum quod illa propinquitas ad Deum quae designatur
nomine thronorum, convenit etiam Cherubim et Seraphim, et
excellentius, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, cognitio est
secundum quod cognita sunt in cognoscente; amor autem secundum quod
amans unitur rei amatae. Superiora autem nobiliori modo sunt in
seipsis quam in inferioribus, inferiora vero nobiliori modo in
superioribus quam in seipsis. Et ideo inferiorum quidem cognitio
praeeminet dilectioni, superiorum autem dilectio, et praecipue Dei,
praeeminet cognitioni.
Ad quartum dicendum quod, si quis diligenter consideret dispositiones
ordinum secundum Dionysium et Gregorium, parum vel nihil differunt,
si ad rem referantur. Exponit enim Gregorius principatuum nomen ex
hoc, quod bonis spiritibus praesunt, et hoc convenit virtutibus,
secundum quod in nomine virtutum intelligitur quaedam fortitudo dans
efficaciam inferioribus spiritibus ad exequenda divina ministeria.
Rursus virtutes, secundum Gregorium, videntur esse idem quod
principatus secundum Dionysium. Nam hoc est primum in divinis
ministeriis, miracula facere, per hoc enim paratur via Annuntiationi
Archangelorum et Angelorum.
|
|