|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ordines non remanebunt
post diem iudicii. Dicit enim apostolus, I ad Cor. XV, quod
Christus evacuabit omnem principatum et potestatem, cum tradiderit
regnum Deo et patri, quod erit in ultima consummatione. Pari ergo
ratione, in illo statu omnes alii ordines evacuabuntur.
2. Praeterea, ad officium angelicorum ordinum pertinet purgare,
illuminare et perficere. Sed post diem iudicii unus Angelus non
purgabit aut illuminabit aut perficiet alium, quia non proficient
amplius in scientia. Ergo frustra ordines angelici remanerent.
3. Praeterea, apostolus dicit, ad Heb. I, de Angelis, quod
omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos
qui haereditatem capiunt salutis, ex quo patet quod officia Angelorum
ordinantur ad hoc, quod homines ad salutem adducantur. Sed omnes
electi usque ad diem iudicii salutem consequuntur. Non ergo post diem
iudicii remanebunt officia et ordines Angelorum.
Sed contra est quod dicitur Iudic. V, stellae manentes in ordine et
cursu suo, quod exponitur de Angelis. Ergo Angeli semper in suis
ordinibus remanebunt.
Respondeo dicendum quod in ordinibus angelicis duo possunt
considerari, scilicet distinctio graduum, et executio officiorum.
Distinctio autem graduum est in Angelis secundum differentiam gratiae
et naturae, ut supra dictum est. Et utraque differentia semper in
Angelis remanebit. Non enim posset naturarum differentia ab eis
auferri, nisi eis corruptis, differentia etiam gloriae erit in eis
semper, secundum differentiam meriti praecedentis. Executio autem
officiorum angelicorum aliquo modo remanebit post diem iudicii, et
aliquo modo cessabit. Cessabit quidem, secundum quod eorum officia
ordinantur ad perducendum aliquos ad finem, remanebit autem, secundum
quod convenit in ultima finis consecutione. Sicut etiam alia sunt
officia militarium ordinum in pugna, et in triumpho.
Ad primum ergo dicendum quod principatus et potestates evacuabuntur in
illa finali consummatione quantum ad hoc, quod alios ad finem
perducant, quia consecuto iam fine, non est necessarium tendere in
finem. Et haec ratio intelligitur ex verbis apostoli, dicentis, cum
tradiderit regnum Deo et patri, idest, cum perduxerit fideles ad
fruendum ipso Deo.
Ad secundum dicendum quod actiones Angelorum super alios Angelos
considerandae sunt secundum similitudinem actionum intelligibilium quae
sunt in nobis. Inveniuntur autem in nobis multae intelligibiles
actiones quae sunt ordinatae secundum ordinem causae et causati; sicut
cum per multa media gradatim in unam conclusionem devenimus.
Manifestum est autem quod cognitio conclusionis dependet ex omnibus
mediis praecedentibus, non solum quantum ad novam acquisitionem
scientiae, sed etiam quantum ad scientiae conservationem. Cuius
signum est quod, si quis oblivisceretur aliquod praecedentium
mediorum, opinionem quidem vel fidem de conclusione posset habere, sed
non scientiam, ordine causarum ignorato. Sic igitur, cum inferiores
Angeli rationes divinorum operum cognoscant per lumen superiorum
Angelorum, dependet eorum cognitio ex lumine superiorum, non solum
quantum ad novam acquisitionem scientiae, sed etiam quantum ad
cognitionis conservationem. Licet ergo post iudicium non proficiant
inferiores Angeli in cognitione aliquarum rerum, non tamen propter hoc
excluditur quin a superioribus illuminentur.
Ad tertium dicendum quod, etsi post diem iudicii homines non sint
ulterius ad salutem adducendi per ministerium Angelorum; tamen illi
qui iam salutem erunt consecuti, aliquam illustrationem habebunt per
Angelorum officia.
|
|