|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod homines non assumantur
ad ordines Angelorum. Hierarchia enim humana continetur sub infima
hierarchiarum caelestium, sicut infima sub media, et media sub prima.
Sed Angeli infimae hierarchiae nunquam transferentur in mediam aut in
primam. Ergo neque homines transferentur ad ordines Angelorum.
2. Praeterea, ordinibus Angelorum aliqua officia competunt, utpote
custodire, miracula facere, Daemones arcere, et huiusmodi, quae non
videntur convenire animabus sanctorum. Ergo non transferentur ad
ordines Angelorum.
3. Praeterea, sicut boni Angeli inducunt ad bonum, ita Daemones
inducunt ad malum. Sed erroneum est dicere quod animae hominum malorum
convertantur in Daemones, hoc enim Chrysostomus reprobat, super
Matth. Ergo non videtur quod animae sanctorum transferantur ad
ordines Angelorum.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXII, de sanctis,
quod erunt sicut Angeli Dei in caelo.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ordines Angelorum
distinguuntur et secundum conditionem naturae, et secundum dona
gratiae. Si ergo considerentur Angelorum ordines solum quantum ad
gradum naturae, sic homines nullo modo assumi possunt ad ordines
Angelorum, quia semper remanebit naturarum distinctio. Quam quidam
considerantes, posuerunt quod nullo modo homines transferri possunt ad
aequalitatem Angelorum. Quod est erroneum, repugnat enim promissioni
Christi, dicentis, Lucae XX, quod filii resurrectionis erunt
aequales Angelis in caelis. Illud enim quod est ex parte naturae, se
habet ut materiale in ratione ordinis, completivum vero est quod est ex
dono gratiae, quae dependet ex liberalitate Dei, non ex ordine
naturae. Et ideo per donum gratiae homines mereri possunt tantam
gloriam, ut Angelis aequentur secundum singulos Angelorum gradus.
Quod est homines ad ordines Angelorum assumi. Quidam tamen dicunt
quod ad ordines Angelorum non assumuntur omnes qui salvantur, sed soli
virgines vel perfecti; alii vero suum ordinem constituent, quasi
condivisum toti societati Angelorum. Sed hoc est contra Augustinum,
qui dicit XII de Civ. Dei, quod non erunt duae societates hominum
et Angelorum, sed una, quia omnium beatitudo est adhaerere uni Deo.
Ad primum ergo dicendum quod gratia Angelis datur secundum
proportionem naturalium; non autem sic est de hominibus, ut supra
dictum est. Et ideo sicut inferiores Angeli non possunt transferri ad
naturalem gradum superiorum, ita nec ad gratuitum. Homines vero
possunt ad gratuitum conscendere, sed non ad naturalem.
Ad secundum dicendum quod Angeli, secundum naturae ordinem, medii
sunt inter nos et Deum. Et ideo, secundum legem communem, per eos
administrantur non solum res humanae, sed etiam omnia corporalia.
Homines autem sancti, etiam post hanc vitam, sunt eiusdem naturae
nobiscum. Unde secundum legem communem, non administrant humana, nec
rebus vivorum intersunt, ut Augustinus dicit in libro de cura pro
mortuis agenda. Ex quadam tamen speciali dispensatione interdum
aliquibus sanctis conceditur, vel vivis vel mortuis, huiusmodi officia
exercere, vel miracula faciendo, vel Daemones arcendo, vel aliquid
huiusmodi; sicut Augustinus in eodem libro dicit.
Ad tertium dicendum quod homines ad poenam Daemonum transferri, non
est erroneum, sed quidam erronee posuerunt Daemones nihil aliud esse
quam animas defunctorum. Et hoc Chrysostomus reprobat.
|
|