|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordines non sint in
Daemonibus. Ordo enim pertinet ad rationem boni, sicut et modus et
species, ut Augustinus dicit in libro de natura boni; et e contrario
inordinatio pertinet ad rationem mali. Sed in bonis Angelis nihil est
inordinatum. Ergo in malis Angelis non sunt aliqui ordines.
2. Praeterea, ordines angelici sub aliqua hierarchia continentur.
Sed Daemones non sunt sub aliqua hierarchia, quae est sacer
principatus, cum ab omni sanctitate sint vacui. Ergo in Daemonibus
non sunt ordines.
3. Praeterea, Daemones de singulis ordinibus Angelorum
ceciderunt, ut communiter dicitur. Si ergo aliqui Daemones dicuntur
esse alicuius ordinis, quia de illo ordine ceciderunt; videtur quod
deberent eis attribui nomina singulorum ordinum. Nunquam autem
invenitur quod dicantur Seraphim, vel throni, vel dominationes.
Ergo, pari ratione, non sunt in aliquibus ordinibus.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. ult., quod est
nobis colluctatio adversus principes et potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, ordo angelicus
consideratur et secundum gradum naturae, et secundum gradum gratiae.
Gratia vero habet duplicem statum, scilicet imperfectum, qui est
status merendi; et perfectum, qui est status gloriae consummatae. Si
ergo considerentur ordines angelici quantum ad perfectionem gloriae,
sic Daemones neque sunt in ordinibus angelicis, neque unquam fuerunt.
Si autem considerentur quantum ad id quod est gratiae imperfectae, sic
Daemones fuerunt quidem aliquando in ordinibus Angelorum, sed ab eis
ceciderunt; secundum illud quod supra posuimus, omnes Angelos in
gratia creatos fuisse. Si autem considerentur quantum ad id quod est
naturae, sic adhuc sunt in ordinibus, quia data naturalia non
amiserunt, ut Dionysius dicit.
Ad primum ergo dicendum quod bonum potest inveniri sine malo; sed
malum non potest inveniri sine bono, ut supra habitum est. Et ideo
Daemones, inquantum habent naturam bonam, ordinati sunt.
Ad secundum dicendum quod ordinatio Daemonum, si consideretur ex
parte Dei ordinantis, est sacra, utitur enim Daemonibus propter
seipsum. Sed ex parte voluntatis Daemonum, non est sacra, quia
abutuntur sua natura ad malum.
Ad tertium dicendum quod nomen Seraphim imponitur ab ardore
caritatis, nomen autem thronorum ab inhabitatione divina, nomen autem
dominationum importat libertatem quandam, quae omnia opponuntur
peccato. Et ideo peccantibus Angelis huiusmodi nomina non
attribuuntur.
|
|