|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Daemonibus non sit
praelatio. Omnis enim praelatio est secundum aliquem ordinem
iustitiae. Sed Daemones totaliter a iustitia ceciderunt. Ergo in
eis non est praelatio.
2. Praeterea, ubi non est obedientia et subiectio, non est
praelatio. Haec autem sine concordia esse non possunt; quae in
Daemonibus nulla est, secundum illud Prov. XIII, inter superbos
semper sunt iurgia. Ergo in Daemonibus non est praelatio.
3. Praeterea, si in eis est aliqua praelatio, aut hoc pertinet ad
eorum naturam, aut ad eorum culpam vel poenam. Sed non ad eorum
naturam, quia subiectio et servitus non est ex natura, sed est ex
peccato subsecuta. Nec pertinet ad culpam vel poenam, quia sic
superiores Daemones, qui magis peccaverunt, inferioribus
subderentur. Non ergo est praelatio in Daemonibus.
Sed contra est quod dicit Glossa, I ad Cor. XV, quandiu durat
mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, et Daemones Daemonibus
praesunt.
Respondeo dicendum quod, cum actio sequatur naturam rei, quorumcumque
naturae sunt ordinatae, oportet quod etiam actiones sub invicem
ordinentur. Sicut patet in rebus corporalibus, quia enim inferiora
corpora naturali ordine sunt infra corpora caelestia actiones et motus
eorum subduntur actionibus et motibus caelestium corporum. Manifestum
est autem ex praemissis quod Daemonum quidam naturali ordine sub aliis
constituuntur. Unde et actiones eorum sub actionibus superiorum sunt.
Et hoc est quod rationem praelationis facit, ut scilicet actio subditi
subdatur actioni praelati. Sic igitur ipsa naturalis dispositio
Daemonum requirit quod sit in eis praelatio. Convenit etiam hoc
divinae sapientiae, quae nihil in universo inordinatum relinquit, quae
attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter,
ut dicitur Sap. VIII.
Ad primum ergo dicendum quod praelatio Daemonum non fundatur super
eorum iustitia, sed super iustitia Dei cuncta ordinantis.
Ad secundum dicendum quod concordia Daemonum, qua quidam aliis
obediunt, non est ex amicitia quam inter se habeant; sed ex communi
nequitia, qua homines odiunt, et Dei iustitiae repugnant. Est enim
proprium hominum impiorum, ut eis se adiungant et subiiciant, ad
propriam nequitiam exequendam, quos potiores viribus vident.
Ad tertium dicendum quod Daemones non sunt aequales secundum naturam,
unde in eis est naturalis praelatio. Quod in hominibus non contingit,
qui natura sunt pares. Quod autem superioribus inferiores subdantur,
non est ad bonum superiorum, sed magis ad malum eorum; quia cum mala
facere maxime ad miseriam pertineat, praeesse in malis est esse magis
miserum.
|
|