|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Daemonibus sit
illuminatio. Illuminatio enim consistit in manifestatione veritatis.
Sed unus Daemon potest alteri veritatem manifestare, quia superiores
magis acumine naturalis scientiae vigent. Ergo superiores Daemones
possunt inferiores illuminare.
2. Praeterea, corpus quod superabundat in lumine, potest illuminare
corpus quod in lumine deficit; sicut sol lunam. Sed superiores
Daemones magis abundant in participatione luminis naturalis. Ergo
videtur quod superiores Daemones possunt inferiores illuminare.
Sed contra, illuminatio cum purgatione est et perfectione, ut supra
dictum est. Sed purgare non convenit Daemonibus; secundum illud
Eccli. XXXIV, ab immundo quid mundabitur? Ergo etiam neque
illuminare.
Respondeo dicendum quod in Daemonibus non potest esse illuminatio
proprie. Dictum est enim supra quod illuminatio proprie est
manifestatio veritatis, secundum quod habet ordinem ad Deum, qui
illuminat omnem intellectum. Alia autem manifestatio veritatis potest
esse locutio; sicut cum unus Angelus alteri suum conceptum
manifestat. Perversitas autem Daemonum hoc habet, quod unus alium
non intendit ordinare ad Deum, sed magis ab ordine divino abducere.
Et ideo unus Daemon alium non illuminat; sed unus alii suum conceptum
per modum locutionis intimare potest.
Ad primum ergo dicendum quod non quaelibet veritatis manifestatio habet
rationem illuminationis, sed solum quae dicta est.
Ad secundum dicendum quod secundum ea quae ad naturalem cognitionem
pertinent, non est necessaria manifestatio veritatis neque in Angelis
neque in Daemonibus, quia, sicut supra dictum est, statim a
principio suae conditionis omnia cognoverunt quae ad naturalem
cognitionem pertinent. Et ideo maior plenitudo naturalis luminis quae
est in superioribus Daemonibus, non potest esse ratio illuminationis.
|
|