|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod boni Angeli non habeant
praelationem super malos. Praelatio enim Angelorum praecipue
attenditur secundum illuminationes. Sed mali Angeli, cum sint
tenebrae, non illuminantur a bonis. Ergo boni Angeli non habent
praelationem super malos.
2. Praeterea, ad negligentiam praesidentis pertinere videntur ea
quae per subditos male fiunt. Sed Daemones multa mala faciunt. Si
igitur subsunt praelationi bonorum Angelorum, videtur in Angelis
bonis esse aliqua negligentia. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, praelatio Angelorum sequitur naturae ordinem, ut
supra dictum est. Sed si Daemones de singulis ordinibus ceciderunt,
ut communiter dicitur, multi Daemones multis bonis Angelis sunt
superiores ordine naturae. Non ergo boni Angeli praelationem habent
super omnes malos.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod
spiritus vitae desertor atque peccator regitur per spiritum vitae
rationalem, pium et iustum. Et Gregorius dicit quod potestates
dicuntur Angeli quorum ditioni virtutes adversae subiectae sunt.
Respondeo dicendum quod totus ordo praelationis primo et originaliter
est in Deo, et participatur a creaturis secundum quod Deo magis
appropinquant, illae enim creaturae super alias influentiam habent,
quae sunt perfectiores et Deo propinquiores. Maxima autem perfectio,
et per quam maxime Deo appropinquatur, est creaturarum fruentium
Deo, sicut sunt sancti Angeli, qua perfectione Daemones privantur.
Et ideo boni Angeli super malos praelationem habent, et per eos
reguntur.
Ad primum ergo dicendum quod per sanctos Angelos multa de divinis
mysteriis Daemonibus revelantur, cum divina iustitia exigit ut per
Daemones aliqua fiant vel ad punitionem malorum, vel ad exercitationem
bonorum, sicut in rebus humanis assessores iudicis revelant tortoribus
eius sententiam. Huiusmodi autem revelationes, si ad Angelos
revelantes comparentur, illuminationes sunt, quia ordinant eas ad
Deum. Ex parte vero Daemonum, non sunt illuminationes, quia eas in
Deum non ordinant, sed ad expletionem propriae iniquitatis.
Ad secundum dicendum quod sancti Angeli sunt ministri divinae
sapientiae. Unde sicut divina sapientia permittit aliqua mala fieri
per malos Angelos vel homines, propter bona quae ex eis elicit; ita
et boni Angeli non totaliter cohibent malos a nocendo.
Ad tertium dicendum quod Angelus qui est inferior ordine naturae,
praeest Daemonibus, quamvis superioribus ordine naturae; quia virtus
divinae iustitiae, cui inhaerent boni Angeli, potior est quam virtus
naturalis Angelorum. Unde et apud homines, spiritualis iudicat
omnia, ut dicitur I ad Cor. II. Et philosophus dicit, in libro
Ethic., quod virtuosus est regula et mensura omnium humanorum
actuum.
|
|