|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod unum addat aliquid supra
ens. Omne enim quod est in aliquo genere determinato, se habet ex
additione ad ens, quod circuit omnia genera. Sed unum est in genere
determinato, est enim principium numeri, qui est species quantitatis.
Ergo unum addit aliquid supra ens.
2. Praeterea, quod dividit aliquod commune, se habet ex additione
ad illud. Sed ens dividitur per unum et multa. Ergo unum addit
aliquid supra ens.
3. Praeterea, si unum non addit supra ens, idem esset dicere unum
et ens. Sed nugatorie dicitur ens ens. Ergo nugatio esset dicere ens
unum, quod falsum est. Addit igitur unum supra ens.
Sed contra est quod dicit Dionysius, ult. cap. de Div. Nom.,
nihil est existentium non participans uno, quod non esset, si unum
adderet supra ens quod contraheret ipsum. Ergo unum non habet se ex
additione ad ens.
Respondeo dicendum quod unum non addit supra ens rem aliquam, sed
tantum negationem divisionis, unum enim nihil aliud significat quam ens
indivisum. Et ex hoc ipso apparet quod unum convertitur cum ente.
Nam omne ens aut est simplex, aut compositum. Quod autem est
simplex, est indivisum et actu et potentia. Quod autem est
compositum, non habet esse quandiu partes eius sunt divisae, sed
postquam constituunt et componunt ipsum compositum. Unde manifestum
est quod esse cuiuslibet rei consistit in indivisione. Et inde est
quod unumquodque, sicut custodit suum esse, ita custodit suam
unitatem.
Ad primum igitur dicendum quod quidam, putantes idem esse unum quod
convertitur cum ente, et quod est principium numeri, divisi sunt in
contrarias positiones. Pythagoras enim et Plato, videntes quod unum
quod convertitur cum ente, non addit aliquam rem supra ens, sed
significat substantiam entis prout est indivisa, existimaverunt sic se
habere de uno quod est principium numeri. Et quia numerus componitur
ex unitatibus, crediderunt quod numeri essent substantiae omnium
rerum. E contrario autem Avicenna, considerans quod unum quod est
principium numeri, addit aliquam rem supra substantiam entis (alias
numerus ex unitatibus compositus non esset species quantitatis),
credidit quod unum quod convertitur cum ente, addat rem aliquam supra
substantiam entis, sicut album supra hominem. Sed hoc manifeste
falsum est, quia quaelibet res est una per suam substantiam. Si enim
per aliquid aliud esset una quaelibet res, cum illud iterum sit unum,
si esset iterum unum per aliquid aliud, esset abire in infinitum.
Unde standum est in primo. Sic igitur dicendum est quod unum quod
convertitur cum ente, non addit aliquam rem supra ens, sed unum quod
est principium numeri, addit aliquid supra ens, ad genus quantitatis
pertinens.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet id quod est uno modo divisum,
esse alio modo indivisum; sicut quod est divisum numero, est indivisum
secundum speciem, et sic contingit aliquid esse uno modo unum, alio
modo multa. Sed tamen si sit indivisum simpliciter; vel quia est
indivisum secundum id quod pertinet ad essentiam rei, licet sit divisum
quantum ad ea quae sunt extra essentiam rei, sicut quod est unum
subiecto et multa secundum accidentia; vel quia est indivisum in actu,
et divisum in potentia, sicut quod est unum toto et multa secundum
partes, huiusmodi erit unum simpliciter, et multa secundum quid. Si
vero aliquid e converso sit indivisum secundum quid, et divisum
simpliciter; utpote quia est divisum secundum essentiam, et indivisum
secundum rationem, vel secundum principium sive causam, erit multa
simpliciter, et unum secundum quid; ut quae sunt multa numero et unum
specie, vel unum principio. Sic igitur ens dividitur per unum et
multa, quasi per unum simpliciter, et multa secundum quid. Nam et
ipsa multitudo non contineretur sub ente, nisi contineretur aliquo modo
sub uno. Dicit enim Dionysius, ult. cap. de Div. Nom., quod
non est multitudo non participans uno, sed quae sunt multa partibus,
sunt unum toto; et quae sunt multa accidentibus, sunt unum subiecto;
et quae sunt multa numero, sunt unum specie; et quae sunt speciebus
multa, sunt unum genere; et quae sunt multa processibus, sunt unum
principio.
Ad tertium dicendum quod ideo non est nugatio cum dicitur ens unum,
quia unum addit aliquid secundum rationem supra ens.
|
|