|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non sit unus.
Dicitur enim I ad Cor. VIII, siquidem sunt dii multi et domini
multi.
2. Praeterea, unum quod est principium numeri, non potest
praedicari de Deo, cum nulla quantitas de Deo praedicetur.
Similiter nec unum quod convertitur cum ente, quia importat
privationem, et omnis privatio imperfectio est, quae Deo non
competit. Non est igitur dicendum quod Deus sit unus.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, audi, Israel, dominus
Deus tuus unus est.
Respondeo dicendum quod Deum esse unum, ex tribus demonstratur.
Primo quidem ex eius simplicitate. Manifestum est enim quod illud
unde aliquod singulare est hoc aliquid, nullo modo est multis
communicabile. Illud enim unde Socrates est homo, multis communicari
potest, sed id unde est hic homo, non potest communicari nisi uni
tantum. Si ergo Socrates per id esset homo, per quod est hic homo,
sicut non possunt esse plures Socrates, ita non possent esse plures
homines. Hoc autem convenit Deo, nam ipse Deus est sua natura, ut
supra ostensum est. Secundum igitur idem est Deus, et hic Deus.
Impossibile est igitur esse plures deos. Secundo vero, ex infinitate
eius perfectionis. Ostensum est enim supra quod Deus comprehendit in
se totam perfectionem essendi. Si ergo essent plures dii, oporteret
eos differre. Aliquid ergo conveniret uni, quod non alteri. Et si
hoc esset privatio, non esset simpliciter perfectus, si autem hoc
esset perfectio, alteri eorum deesset. Impossibile est ergo esse
plures deos. Unde et antiqui philosophi, quasi ab ipsa coacti
veritate, ponentes principium infinitum, posuerunt unum tantum
principium. Tertio, ab unitate mundi. Omnia enim quae sunt,
inveniuntur esse ordinata ad invicem, dum quaedam quibusdam
deserviunt. Quae autem diversa sunt, in unum ordinem non
convenirent, nisi ab aliquo uno ordinarentur. Melius enim multa
reducuntur in unum ordinem per unum, quam per multa, quia per se unius
unum est causa, et multa non sunt causa unius nisi per accidens,
inquantum scilicet sunt aliquo modo unum. Cum igitur illud quod est
primum, sit perfectissimum et per se, non per accidens, oportet quod
primum reducens omnia in unum ordinem, sit unum tantum. Et hoc est
Deus.
Ad primum ergo dicendum quod dicuntur dii multi secundum errorem
quorundam qui multos deos colebant, existimantes planetas et alias
stellas esse deos, vel etiam singulas partes mundi. Unde subdit,
nobis autem unus Deus, et cetera.
Ad secundum dicendum quod unum secundum quod est principium numeri,
non praedicatur de Deo; sed solum de his quae habent esse in materia.
Unum enim quod est principium numeri, est de genere mathematicorum;
quae habent esse in materia, sed sunt secundum rationem a materia
abstracta. Unum vero quod convertitur cum ente, est quoddam
metaphysicum, quod secundum esse non dependet a materia. Et licet in
Deo non sit aliqua privatio, tamen, secundum modum apprehensionis
nostrae, non cognoscitur a nobis nisi per modum privationis et
remotionis. Et sic nihil prohibet aliqua privative dicta de Deo
praedicari; sicut quod est incorporeus, infinitus. Et similiter de
Deo dicitur quod sit unus.
|
|