|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit maxime
unus. Unum enim dicitur secundum privationem divisionis. Sed
privatio non recipit magis et minus. Ergo Deus non dicitur magis unus
quam alia quae sunt unum.
2. Praeterea, nihil videtur esse magis indivisibile quam id quod est
indivisibile actu et potentia, cuiusmodi est punctus et unitas. Sed
intantum dicitur aliquid magis unum, inquantum est indivisibile. Ergo
Deus non est magis unum quam unitas et punctus.
3. Praeterea, quod est per essentiam bonum, est maxime bonum, ergo
quod est per essentiam suam unum, est maxime unum. Sed omne ens est
unum per suam essentiam, ut patet per philosophum in IV Metaphys.
Ergo omne ens est maxime unum. Deus igitur non est magis unum quam
alia entia.
Sed contra est quod dicit Bernardus, quod inter omnia quae unum
dicuntur, arcem tenet unitas divinae Trinitatis.
Respondeo dicendum quod, cum unum sit ens indivisum, ad hoc quod
aliquid sit maxime unum, oportet quod sit et maxime ens et maxime
indivisum. Utrumque autem competit Deo. Est enim maxime ens,
inquantum est non habens aliquod esse determinatum per aliquam naturam
cui adveniat, sed est ipsum esse subsistens, omnibus modis
indeterminatum. Est autem maxime indivisum, inquantum neque dividitur
actu neque potentia, secundum quemcunque modum divisionis, cum sit
omnibus modis simplex, ut supra ostensum est. Unde manifestum est
quod Deus est maxime unus.
Ad primum ergo dicendum quod, licet privatio secundum se non recipiat
magis et minus, tamen secundum quod eius oppositum recipit magis et
minus, etiam ipsa privativa dicuntur secundum magis et minus.
Secundum igitur quod aliquid est magis divisum vel divisibile, vel
minus, vel nullo modo, secundum hoc aliquid dicitur magis et minus vel
maxime unum.
Ad secundum dicendum quod punctus et unitas quae est principium
numeri, non sunt maxime entia, cum non habeant esse nisi in subiecto
aliquo. Unde neutrum eorum est maxime unum. Sicut enim subiectum non
est maxime unum, propter diversitatem accidentis et subiecti, ita nec
accidens.
Ad tertium dicendum quod, licet omne ens sit unum per suam
substantiam, non tamen se habet aequaliter substantia cuiuslibet ad
causandam unitatem, quia substantia quorundam est ex multis composita,
quorundam vero non.
|
|