|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non
administretur per Angelos. Res enim quae habent determinatum modum
operandi, non indigent gubernari ab aliquo praesidente, ideo enim
indigemus gubernari, ne aliter operemur quam oporteat. Sed res
corporales habent determinatas actiones ex naturis sibi divinitus
datis. Non ergo indigent gubernatione Angelorum.
2. Praeterea, inferiora in entibus gubernantur per superiora. Sed
in corporibus quaedam dicuntur inferiora, quaedam superiora.
Inferiora igitur gubernantur per superiora. Non ergo est necessarium
quod gubernentur per Angelos.
3. Praeterea, diversi ordines Angelorum distinguuntur secundum
diversa officia. Sed si creaturae corporales administrantur per
Angelos, tot erunt officia Angelorum, quot sunt species rerum.
Ergo etiam tot erunt ordines Angelorum, quot sunt species rerum.
Quod est contra supra dicta. Non ergo corporalis creatura
administratur per Angelos.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod omnia
corpora reguntur per spiritum vitae rationalem. Et Gregorius dicit,
in IV Dial., quod in hoc mundo visibili nihil nisi per creaturam
invisibilem disponi potest.
Respondeo dicendum quod tam in rebus humanis quam in rebus
naturalibus, hoc communiter invenitur, quod potestas particularis
gubernatur et regitur a potestate universali; sicut potestas ballivi
gubernatur per potestatem regis. Et in Angelis etiam est dictum quod
superiores Angeli, qui praesunt inferioribus, habent scientiam magis
universalem. Manifestum est autem quod virtus cuiuslibet corporis est
magis particularis quam virtus spiritualis substantiae, nam omnis forma
corporalis est forma individuata per materiam, et determinata ad hic et
nunc; formae autem immateriales sunt absolutae et intelligibiles. Et
ideo sicut inferiores Angeli, qui habent formas minus universales,
reguntur per superiores; ita omnia corporalia reguntur per Angelos et
hoc non solum a sanctis doctoribus ponitur, sed etiam ab omnibus
philosophis qui incorporeas substantias posuerunt.
Ad primum ergo dicendum quod res corporales habent determinatas
actiones, sed has actiones non exercent nisi secundum quod moventur,
quia proprium corporis est quod non agat nisi motum. Et ideo oportet
quod creatura corporalis a spirituali moveatur.
Ad secundum dicendum quod ratio ista procedit secundum opinionem
Aristotelis, qui posuit quod corpora caelestia moventur a substantiis
spiritualibus; quarum numerum conatus fuit assignare secundum numerum
motuum qui apparent in corporibus caelestibus. Sed non posuit quod
essent aliquae substantiae spirituales quae haberent immediatam
praesidentiam supra inferiora corpora, nisi forte animas humanas. Et
hoc ideo, quia non consideravit aliquas operationes in inferioribus
corporibus exerceri nisi naturales, ad quas sufficiebat motus corporum
caelestium. Sed quia nos ponimus multa in corporibus inferioribus
fieri praeter naturales actiones corporum, ad quae non sufficiunt
virtutes caelestium corporum; ideo secundum nos, necesse est ponere
quod Angeli habeant immediatam praesidentiam non solum supra caelestia
corpora, sed etiam supra corpora inferiora.
Ad tertium dicendum quod de substantiis immaterialibus diversimode
philosophi sunt locuti. Plato enim posuit substantias immateriales
esse rationes et species sensibilium corporum, et quasdam aliis
universaliores, et ideo posuit substantias immateriales habere
praesidentiam immediatam circa omnia sensibilia corpora, et diversas
circa diversa. Aristoteles autem posuit quod substantiae immateriales
non sunt species corporum sensibilium, sed aliquid altius et
universalius, et ideo non attribuit eis immediatam praesidentiam supra
singula corpora, sed solum supra universalia agentia, quae sunt
corpora caelestia. Avicenna vero mediam viam secutus est. Posuit
enim cum Platone, aliquam substantiam spiritualem praesidentem
immediate sphaerae activorum et passivorum; eo quod, sicut Plato
ponebat quod formae horum sensibilium derivantur a substantiis
immaterialibus, ita etiam Avicenna hoc posuit. Sed in hoc a Platone
differt, quod posuit unam tantum substantiam immaterialem praesidentem
omnibus corporibus inferioribus, quam vocavit intelligentiam agentem.
Doctores autem sancti posuerunt, sicut et Platonici, diversis rebus
corporeis diversas substantias spirituales esse praepositas. Dicit
enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., unaquaeque res
visibilis in hoc mundo habet angelicam potestatem sibi praepositam. Et
Damascenus dicit, Diabolus erat ex iis angelicis virtutibus quae
praeerant terrestri ordini. Et Origenes dicit, super illud Num.
XXII, cum vidisset asina Angelum, quod opus est mundo Angelis,
qui praesunt super bestias, et praesunt animalium nativitati, et
virgultorum et plantationum et ceterarum rerum incrementis. Sed hoc
non est ponendum propter hoc, quod secundum suam naturam unus Angelus
magis se habeat ad praesidendum animalibus quam plantis, quia quilibet
Angelus, etiam minimus, habet altiorem virtutem et universaliorem
quam aliquod genus corporalium. Sed est ex ordine divinae sapientiae,
quae diversis rebus diversos rectores praeposuit. Nec tamen propter
hoc sequitur quod sint plures ordines Angelorum quam novem, quia,
sicut supra dictum est, ordines distinguuntur secundum generalia
officia. Unde sicut, secundum Gregorium, ad ordinem potestatum
pertinent omnes Angeli qui habent proprie praesidentiam super
Daemones; ita ad ordinem virtutum pertinere videntur omnes Angeli qui
habent praesidentiam super res pure corporeas; horum enim ministerio
interdum etiam miracula fiunt.
|
|