|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod materia corporalis
obediat Angelis ad nutum. Maior est enim virtus Angeli quam virtus
animae. Sed conceptioni animae obedit materia corporalis, immutatur
enim corpus hominis ex conceptione animae, ad calorem et frigus, et
quandoque usque ad sanitatem et aegritudinem. Ergo multo magis
secundum conceptionem Angeli, materia corporalis transmutatur.
2. Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest virtus
superior. Sed virtus Angeli est superior quam virtus corporalis.
Corpus autem sua virtute potest transmutare materiam corporalem ad
formam aliquam; sicut cum ignis generat ignem. Ergo multo fortius
virtute sua Angeli possunt materiam corporalem transmutare ad aliquam
formam.
3. Praeterea, tota natura corporalis administratur per Angelos, ut
dictum est, et sic videtur quod corpora se habet ad Angelos sicut
instrumenta; nam ratio instrumenti est quod sit movens motum. Sed in
effectibus aliquid invenitur ex virtute principalium agentium, quod non
potest esse per virtutem instrumenti; et hoc est id quod est
principalius in effectu. Sicut digestio nutrimenti est per virtutem
caloris naturalis, qui est instrumentum animae nutritivae; sed quod
generetur caro viva, est ex virtute animae. Similiter quod secetur
lignum, pertinet ad serram; sed quod perveniatur ad formam lecti, est
ex ratione artis. Ergo forma substantialis, quae est principalius in
effectibus corporalibus, est ex virtute Angelorum. Materia ergo
obedit, ad sui informationem, Angelis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., non est
putandum istis transgressoribus Angelis ad nutum servire hanc
visibilium rerum materiam, sed soli Deo.
Respondeo dicendum quod Platonici posuerunt formas quae sunt in
materia, causari ex immaterialibus formis, quia formas materiales
ponebant esse participationes quasdam immaterialium formarum. Et hos,
quantum ad aliquid, secutus est Avicenna, qui posuit omnes formas
quae sunt in materia, procedere a conceptione intelligentiae, et quod
agentia corporalia sunt solum disponentia ad formas. Qui in hoc
videntur fuisse decepti, quia existimaverunt formam quasi aliquid per
se factum, ut sic ab aliquo formali principio procederet. Sed sicut
philosophus probat in VII Metaphys., hoc quod proprie fit, est
compositum, hoc enim proprie est quasi subsistens. Forma autem non
dicitur ens quasi ipsa sit, sed sicut quo aliquid est, et sic per
consequens nec forma proprie fit; eius enim est fieri, cuius est
esse, cum fieri nihil aliud sit quam via in esse. Manifestum est
autem quod factum est simile facienti, quia omne agens agit sibi
simile. Et ideo id quod facit res naturales, habet similitudinem cum
composito, vel quia est compositum, sicut ignis generat ignem; vel
quia totum compositum, et quantum ad materiam et quantum ad formam,
est in virtute ipsius; quod est proprium Dei. Sic igitur omnis
informatio materiae vel est a Deo immediate, vel ab aliquo agente
corporali; non autem immediate ab Angelo.
Ad primum ergo dicendum quod anima nostra unitur corpori ut forma; et
sic non est mirum, si formaliter transmutatur ex conceptione ipsius;
praesertim cum motus sensitivi appetitus, qui fit cum quadam
transmutatione corporali, subdatur imperio rationis. Angelus autem
non sic se habet ad corpora naturalia. Unde ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod id quod potest virtus inferior, potest
superior non eodem, sed excellentiori modo, sicut intellectus
cognoscit sensibilia excellentiori modo quam sensus. Et sic Angelus
excellentiori modo transmutat materiam corporalem quam agentia
corporalia, scilicet movendo ipsa agentia corporalia, tanquam causa
superior.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet ex virtute Angelorum aliquos
effectus sequi in rebus naturalibus, ad quae agentia corporalia non
sufficerent. Sed hoc non est obedire materiam Angelis ad nutum;
sicut nec coquis obedit materia ad nutum, quia aliquem modum
decoctionis operantur per ignem secundum aliquam artis moderationem,
quam ignis per se non faceret, cum reducere materiam in actum formae
substantialis, non excedat virtutem corporalis agentis, quia simile
natum est sibi simile facere.
|
|