|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpora non obediant
Angelis ad motum localem. Motus enim localis corporum naturalium
sequitur formas eorum. Sed Angeli non causant formas corporum
naturalium, ut dictum est. Ergo neque possunt causare in eis motum
localem.
2. Praeterea, in VIII Physic. probatur quod motus localis est
primus motuum. Sed Angeli non possunt causare alios motus,
transmutando materiam formaliter. Ergo neque etiam possunt causare
motum localem.
3. Praeterea, membra corporalia obediunt conceptioni animae ad motum
localem, inquantum habent in seipsis aliquod principium vitae. In
corporibus autem naturalibus non est aliquod principium vitae. Ergo
non obediunt Angelis ad motum localem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod
Angeli adhibent semina corporalia ad aliquos effectus producendos.
Sed hoc non possunt facere nisi localiter movendo. Ergo corpora
obediunt eis ad motum localem.
Respondeo dicendum quod, sicut Dionysius dicit VII cap. de Div.
Nom., divina sapientia coniungit fines primorum principiis
secundorum, ex quo patet quod natura inferior in sui supremo attingitur
a natura superiori. Natura autem corporalis est infra naturam
spiritualem. Inter omnes autem motus corporeos perfectior est motus
localis, ut probatur in VIII Physic., cuius ratio est, quia
mobile secundum locum non est in potentia ad aliquid intrinsecum,
inquantum huiusmodi, sed solum ad aliquid extrinsecum, scilicet ad
locum. Et ideo natura corporalis nata est moveri immediate a natura
spirituali secundum locum. Unde et philosophi posuerunt suprema
corpora moveri localiter a spiritualibus substantiis. Unde videmus
quod anima movet corpus primo et principaliter locali motu.
Ad primum ergo dicendum quod in corporibus sunt alii motus locales
praeter eos qui consequuntur formas, sicut fluxus et refluxus maris non
consequitur formam substantialem aquae, sed virtutem lunae. Et multo
magis aliqui motus locales consequi possunt virtutem spiritualium
substantiarum.
Ad secundum dicendum quod Angeli, causando motum localem tanquam
priorem, per eum causare possunt alios motus, adhibendo scilicet
agentia corporalia ad huiusmodi effectus producendos; sicut faber
adhibet ignem ad emollitionem ferri.
Ad tertium dicendum quod Angeli habent virtutem minus contractam quam
animae. Unde virtus motiva animae contrahitur ad corpus unitum, quod
per eam vivificatur, quo mediante alia potest movere. Sed virtus
Angeli non est contracta ad aliquod corpus. Unde potest corpora non
coniuncta localiter movere.
|
|