|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli possunt facere
miracula. Dicit enim Gregorius, virtutes vocantur illi spiritus,
per quos signa et miracula frequentius fiunt.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaestionum, quod magi faciunt miracula per privatos contractus, boni
Christiani per publicam iustitiam, mali Christiani per signa publicae
iustitiae. Sed magi faciunt miracula per hoc quod exaudiuntur a
Daemonibus, ut ipse alibi in eodem libro dicit. Ergo Daemones
miracula possunt facere. Ergo multo magis Angeli boni.
3. Praeterea, Augustinus in eodem libro dicit quod omnia quae
visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris huius non
absurde fieri posse creduntur. Sed quando effectus aliquis naturalium
causarum producitur absque ordine naturalis causae, hoc dicimus esse
miraculum; puta cum aliquis sanatur a febre, non per operationem
naturae. Ergo Angeli et Daemones possunt facere miracula.
4. Praeterea, virtus superior non subditur ordini inferioris
causae. Sed natura corporalis est inferior Angelo. Ergo Angelus
potest operari praeter ordinem corporalium agentium. Quod est miracula
facere.
Sed contra est quod de Deo dicitur in Psalmo, qui facit mirabilia
magna solus.
Respondeo dicendum quod miraculum proprie dicitur, cum aliquid fit
praeter ordinem naturae. Sed non sufficit ad rationem miraculi si
aliquid fiat praeter ordinem naturae alicuius particularis, quia sic,
cum aliquis proiicit lapidem sursum, miraculum faceret, cum hoc sit
praeter ordinem naturae lapidis. Ex hoc ergo aliquid dicitur esse
miraculum, quod fit praeter ordinem totius naturae creatae. Hoc autem
non potest facere nisi Deus, quia quidquid facit Angelus, vel
quaecumque alia creatura, propria virtute, hoc fit secundum ordinem
naturae creatae; et sic non est miraculum. Unde relinquitur quod
solus Deus miracula facere possit.
Ad primum ergo dicendum quod Angeli aliqui dicuntur miracula facere,
vel quia ad eorum desiderium Deus miracula facit, sicut et sancti
homines dicuntur miracula facere. Vel quia aliquod ministerium
exhibent in miraculis quae fiunt; sicut colligendo pulveres in
resurrectione communi, vel huiusmodi aliquid agendo.
Ad secundum dicendum quod miracula simpliciter loquendo, dicuntur, ut
dictum est, cum aliqua fiunt praeter ordinem totius naturae creatae.
Sed quia non omnis virtus naturae creatae est nota nobis, ideo cum
aliquid fit praeter ordinem naturae creatae nobis notae, per virtutem
creatam nobis ignotam, est miraculum quoad nos. Sic igitur cum
Daemones aliquid faciunt sua virtute naturali, miracula dicuntur non
simpliciter, sed quoad nos. Et hoc modo magi per Daemones miracula
faciunt. Et dicuntur fieri per privatos contractus, quia quaelibet
virtus creaturae in universo se habet ut virtus alicuius privatae
personae in civitate; unde cum magus aliquid facit per pactum initum
cum Daemone, hoc fit quasi per quendam privatum contractum. Sed
iustitia divina est in toto universo sicut lex publica in civitate. Et
ideo boni Christiani, inquantum per iustitiam divinam miracula
faciunt, dicuntur facere miracula per publicam iustitiam. Mali autem
Christiani per signa publicae iustitiae, sicut invocando nomen
Christi, vel exhibendo aliqua sacramenta.
Ad tertium dicendum quod spirituales potestates possunt facere ea quae
visibiliter fiunt in hoc mundo, adhibendo corporalia semina per motum
localem.
Ad quartum dicendum quod, licet Angeli possint aliquid facere praeter
ordinem naturae corporalis, non tamen possunt aliquid facere praeter
ordinem totius creaturae, quod exigitur ad rationem miraculi, ut
dictum est.
|
|