|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit
illuminare hominem. Homo enim illuminatur per fidem, unde
Dionysius, in Eccles. Hier., illuminationem attribuit Baptismo,
qui est fidei sacramentum. Sed fides immediate est a Deo; secundum
illud ad Ephes. II, gratia estis salvati per fidem, et non ex
vobis; Dei enim donum est. Ergo homo non illuminatur ab Angelo,
sed immediate a Deo.
2. Praeterea, super illud Rom. I, Deus illis manifestavit,
dicit Glossa quod non solum ratio naturalis ad hoc profuit ut divina
hominibus manifestarentur, sed etiam Deus illis revelavit per opus
suum, scilicet per creaturam. Sed utrumque est a Deo immediate,
scilicet ratio naturalis, et creatura. Ergo Deus immediate illuminat
hominem.
3. Praeterea, quicumque illuminatur, cognoscit suam
illuminationem. Sed homines non percipiunt se ab Angelis illuminari.
Ergo non illuminantur ab eis.
Sed contra est quod Dionysius probat, in IV cap. Cael. Hier.,
quod revelationes divinorum perveniunt ad homines mediantibus Angelis.
Huiusmodi autem revelationes sunt illuminationes, ut supra dictum
est. Ergo homines illuminantur per Angelos.
Respondeo dicendum quod, cum divinae providentiae ordo habeat ut
actionibus superiorum inferiora subdantur, ut supra dictum est; sicut
inferiores Angeli illuminantur per superiores, ita homines qui sunt
Angelis inferiores, per eos illuminantur. Sed modus utriusque
illuminationis quodammodo est similis, et quodammodo diversus. Dictum
est enim supra quod illuminatio, quae est manifestatio divinae
veritatis, secundum duo attenditur, scilicet secundum quod intellectus
inferior confortatur per actionem intellectus superioris; et secundum
quod proponuntur intellectui inferiori species intelligibiles quae sunt
in superiori, ut capi possint ab inferiori. Et hoc quidem in Angelis
fit, secundum quod superior Angelus veritatem universalem conceptam
dividit secundum capacitatem inferioris Angeli, ut supra dictum est.
Sed intellectus humanus non potest ipsam intelligibilem veritatem nudam
capere, quia connaturale est ei ut intelligat per conversionem ad
phantasmata, ut supra dictum est. Et ideo intelligibilem veritatem
proponunt Angeli hominibus sub similitudinibus sensibilium; secundum
illud quod dicit Dionysius, I cap. Cael. Hier., quod
impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi varietate
sacrorum velaminum circumvelatum. Ex alia vero parte, intellectus
humanus, tanquam inferior, fortificatur per actionem intellectus
angelici. Et secundum haec duo attenditur illuminatio qua homo
illuminatur ab Angelo.
Ad primum ergo dicendum quod ad fidem duo concurrunt. Primo quidem
habitus intellectus, quo disponitur ad obediendum voluntati tendenti in
divinam veritatem, intellectus enim assentit veritati fidei, non quasi
convictus ratione, sed quasi imperatus a voluntate; nullus enim credit
nisi volens, ut Augustinus dicit. Et quantum ad hoc, fides est a
solo Deo. Secundo requiritur ad fidem, quod credibilia proponantur
credenti. Et hoc quidem fit per hominem, secundum quod fides est ex
auditu, ut dicitur Rom. X; sed per Angelos principaliter, per
quos hominibus revelantur divina. Unde Angeli operantur aliquid ad
illuminationem fidei. Et tamen homines illuminantur ab Angelis non
solum de credendis, sed etiam de agendis.
Ad secundum dicendum quod ratio naturalis, quae est immediate a Deo,
potest per Angelum confortari, ut dictum est. Et similiter ex
speciebus a creaturis acceptis, tanto altior elicitur intelligibilis
veritas, quanto intellectus humanus fuerit fortior. Et sic per
Angelum adiuvatur homo, ut ex creaturis perfectius in divinam
cognitionem deveniat.
Ad tertium dicendum quod operatio intellectualis, et illuminatio,
dupliciter possunt considerari. Uno modo, ex parte rei intellectae,
et sic quicumque intelligit vel illuminatur, cognoscit se intelligere
vel illuminari; quia cognoscit rem sibi esse manifestam. Alio modo,
ex parte principii, et sic non quicumque intelligit aliquam veritatem,
cognoscit quid sit intellectus, qui est principium intellectualis
operationis. Et similiter non quicumque illuminatur ab Angelo,
cognoscit se ab Angelo illuminari.
|
|