|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli possint
immutare voluntatem hominis. Quia super illud Heb. I, qui facit
Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis, dicit Glossa
quod ignis sunt, dum spiritu fervent, et vitia nostra urunt. Sed hoc
non esset, nisi voluntatem immutarent. Ergo Angeli possunt immutare
voluntatem.
2. Praeterea, Beda dicit quod Diabolus non est immissor malarum
cogitationum, sed incensor. Damascenus autem ulterius dicit quod
etiam est immissor, dicit enim in II libro, quod omnis malitia et
immundae passiones ex Daemonibus excogitatae sunt, et immittere homini
sunt concessi. Et pari ratione, Angeli boni immittunt et incendunt
bonas cogitationes. Sed hoc non possent facere, nisi immutarent
voluntatem. Ergo immutant voluntatem.
3. Praeterea, Angelus, sicut est dictum, illuminat intellectum
hominis mediantibus phantasmatibus. Sed sicut phantasia, quae
deservit intellectui, potest immutari ab Angelo; ita et appetitus
sensitivus qui deservit voluntati, quia et ipse etiam est vis utens
organo corporali. Ergo sicut illuminat intellectum, ita potest
immutare voluntatem.
Sed contra est quod immutare voluntatem est proprium Dei; secundum
illud Prov. XXI, cor regis in manu domini; quocumque voluerit,
vertet illud.
Respondeo dicendum quod voluntas potest immutari dupliciter. Uno
modo, ab interiori. Et sic cum motus voluntatis non sit aliud quam
inclinatio voluntatis in rem volitam, solius Dei est sic immutare
voluntatem, qui dat naturae intellectuali virtutem talis
inclinationis. Sicut enim inclinatio naturalis non est nisi a Deo qui
dat naturam; ita inclinatio voluntaria non est nisi a Deo, qui causat
voluntatem. Alio modo movetur voluntas ab exteriori. Et hoc in
Angelo est quidem uno modo tantum, scilicet a bono apprehenso per
intellectum. Unde secundum quod aliquis est causa quod aliquid
apprehendatur ut bonum ad appetendum, secundum hoc movet voluntatem.
Et sic etiam solus Deus efficaciter potest movere voluntatem;
Angelus autem et homo per modum suadentis, ut supra dictum est. Sed
praeter hunc modum, etiam aliter movetur in hominibus voluntas ab
exteriori, scilicet ex passione existente circa appetitum sensitivum;
sicut ex concupiscentia vel ira inclinatur voluntas ad aliquid
volendum. Et sic etiam Angeli, inquantum possunt concitare huiusmodi
passiones, possunt voluntatem movere. Non tamen ex necessitate, quia
voluntas semper remanet libera ad consentiendum vel resistendum
passioni.
Ad primum ergo dicendum quod ministri Dei, vel homines vel Angeli,
dicuntur urere vitia, et inflammare ad virtutes, per modum
persuasionis.
Ad secundum dicendum quod Daemones non possunt immittere
cogitationes, interius eas causando, cum usus cogitativae virtutis
subiaceat voluntati. Dicitur tamen Diabolus incensor cogitationum,
inquantum incitat ad cogitandum, vel ad appetendum cogitata, per modum
persuadentis, vel passionem concitantis. Et hoc ipsum incendere
Damascenus vocat immittere, quia talis operatio interius fit. Sed
bonae cogitationes attribuuntur altiori principio, scilicet Deo;
licet Angelorum ministerio procurentur.
Ad tertium dicendum quod intellectus humanus, secundum praesentem
statum, non potest intelligere nisi convertendo se ad phantasmata; sed
voluntas humana potest aliquid velle ex iudicio rationis, non sequendo
passionem appetitus sensitivi. Unde non est simile.
|
|