|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit
immutare imaginationem hominis. Phantasia enim, ut dicitur in libro
de anima, est motus factus a sensu secundum actum. Sed si fieret per
immutationem Angeli, non fieret a sensu secundum actum. Ergo est
contra rationem phantasiae, quae est actus imaginativae virtutis, ut
sit per immutationem Angeli.
2. Praeterea, formae quae sunt in imaginatione, cum sint
spirituales, sunt nobiliores formis quae sunt in materia sensibili.
Sed Angelus non potest imprimere formas in materia sensibili, ut
dictum est. Ergo non potest imprimere formas in imaginatione. Et ita
non potest eam immutare.
3. Praeterea, secundum Augustinum, XII super Gen. ad
Litt., commixtione alterius spiritus fieri potest ut ea quae ipse
scit, per huiusmodi imagines ei cui miscetur ostendat, sive
intelligenti, sive ut ab alio intellecta pandantur. Sed non videtur
quod Angelus possit misceri imaginationi humanae; neque quod
imaginatio possit capere intelligibilia, quae Angelus cognoscit.
Ergo videtur quod Angelus non possit mutare imaginationem.
4. Praeterea, in visione imaginaria homo adhaeret similitudinibus
rerum quasi ipsis rebus. Sed in hoc est quaedam deceptio. Cum ergo
Angelus bonus non possit esse causa deceptionis, videtur quod non
possit causare imaginariam visionem, imaginationem immutando.
Sed contra est quod ea quae apparent in somnis, videntur imaginaria
visione. Sed Angeli revelant aliqua in somnis; ut patet Matth. I
et II, de Angelo qui Ioseph in somnis apparuit. Ergo Angelus
potest imaginationem movere.
Respondeo dicendum quod Angelus, tam bonus quam malus, virtute
naturae suae potest movere imaginationem hominis. Quod quidem sic
considerari potest. Dictum est enim supra quod natura corporalis
obedit Angelo ad motum localem. Illa ergo quae ex motu locali
aliquorum corporum possunt causari, subsunt virtuti naturali
Angelorum. Manifestum est autem quod apparitiones imaginariae
causantur interdum in nobis ex locali mutatione corporalium spirituum et
humorum. Unde Aristoteles, in Lib. de Somn. et Vig.,
assignans causam apparitionis somniorum, dicit quod, cum animal
dormit, descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum, simul
descendunt motus, idest impressiones relictae ex sensibilium
motionibus, quae in spiritibus sensualibus conservantur, et movent
principium sensitivum, ita quod fit quaedam apparitio, ac si tunc
principium sensitivum a rebus ipsis exterioribus mutaretur. Et tanta
potest esse commotio spirituum et humorum, quod huiusmodi apparitiones
etiam vigilantibus fiant; sicut patet in phreneticis, et in aliis
huiusmodi. Sicut igitur hoc fit per naturalem commotionem humorum; et
quandoque etiam per voluntatem hominis, qui voluntarie imaginatur quod
prius senserat, ita etiam hoc potest fieri virtute Angeli boni vel
mali, quandoque quidem cum alienatione a corporeis sensibus, quandoque
autem absque tali alienatione.
Ad primum ergo dicendum quod primum principium phantasiae est a sensu
secundum actum, non enim possumus imaginari quae nullo modo sensimus,
vel secundum totum vel secundum partem; sicut caecus natus non potest
imaginari colorem. Sed aliquando imaginatio informatur, ut actus
phantastici motus consurgat, ab impressionibus interius conservatis,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod Angelus transmutat imaginationem, non
quidem imprimendo aliquam formam imaginariam nullo modo per sensum prius
acceptam (non enim posset facere quod caecus imaginaretur colores),
sed hoc facit per motum localem spirituum et humorum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod commixtio illa spiritus angelici ad
imaginationem humanam, non est per essentiam, sed per effectum quem
praedicto modo in imaginatione facit; cui demonstrat quae ipse novit,
non tamen eo modo quo ipse novit.
Ad quartum dicendum quod Angelus causans aliquam imaginariam
visionem, quandoque quidem simul intellectum illuminat, ut cognoscat
quid per huiusmodi similitudines significetur, et tunc nulla est
deceptio. Quandoque vero per operationem Angeli solummodo
similitudines rerum apparent in imaginatione, nec tamen tunc causatur
deceptio ab Angelo, sed ex defectu intellectus eius cui talia
apparent. Sicut nec Christus fuit causa deceptionis in hoc quod multa
turbis in parabolis proposuit, quae non exposuit eis.
|
|