|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit
immutare sensum humanum. Operatio enim sensitiva est operatio vitae.
Huiusmodi autem operatio non est a principio extrinseco. Non ergo
operatio sensitiva potest causari ab Angelo.
2. Praeterea, virtus sensitiva est nobilior quam nutritiva. Sed
Angelus, ut videtur, non potest mutare virtutem nutritivam; sicut
nec alias formas naturales. Ergo neque virtutem sensitivam immutare
potest.
3. Praeterea, sensus naturaliter movetur a sensibili. Sed Angelus
non potest immutare naturae ordinem, ut supra dictum est. Ergo
Angelus non potest immutare sensum, sed semper sensus a sensibili
immutatur.
Sed contra est quod Angeli qui subverterunt Sodomam, percusserunt
Sodomitas caecitate (vel aorasia), ut ostium domus invenire non
possent, ut dicitur Gen. XIX. Et simile legitur IV Reg.
VI, de Syris quos Elisaeus duxit in Samariam.
Respondeo dicendum quod sensus immutatur dupliciter. Uno modo, ab
exteriori; sicut cum mutatur a sensibili. Alio modo, ab interiori,
videmus enim quod, perturbatis spiritibus et humoribus immutatur
sensus; lingua enim infirmi, quia plena est cholerico humore, omnia
sentit ut amara; et simile contingit in aliis sensibus. Utroque autem
modo Angelus potest immutare sensum hominis sua naturali virtute.
Potest enim Angelus opponere exterius sensui sensibile aliquod, vel a
natura formatum, vel aliquod de novo formando; sicut facit dum corpus
assumit, ut supra dictum est. Similiter etiam potest interius
commovere spiritus et humores, ut supra dictum est, ex quibus sensus
diversimode immutentur.
Ad primum ergo dicendum quod principium sensitivae operationis non
potest esse absque principio interiori, quod est potentia sensitiva,
sed illud interius principium potest multipliciter ab exteriori
principio commoveri, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod etiam per commotionem interiorem spirituum et
humorum, potest Angelus aliquid operari ad immutandum actum potentiae
nutritivae. Et similiter potentiae appetitivae, et sensitivae, et
cuiuscumque potentiae corporali organo utentis.
Ad tertium dicendum quod praeter ordinem totius creaturae Angelus
facere non potest, sed praeter ordinem alicuius particularis naturae
facere potest, cum tali ordini non subdatur. Et sic quodam singulari
modo potest sensum immutare, praeter modum communem.
|
|