|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli in ministerium
non mittantur. Omnis enim missio est ad aliquem determinatum locum.
Sed actiones intellectuales non determinant aliquem locum, quia
intellectus abstrahit ab hic et nunc. Cum igitur actiones angelicae
sint intellectuales, videtur quod Angeli ad suas actiones agendas non
mittantur.
2. Praeterea, caelum Empyreum est locus pertinens ad dignitatem
Angelorum. Si igitur ad nos mittantur in ministerium, videtur quod
eorum dignitati aliquid depereat. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, exterior occupatio impedit sapientiae
contemplationem, unde dicitur Eccli. XXXVIII, qui minoratur
actu, percipiet sapientiam. Si igitur Angeli aliqui mittuntur ad
exteriora ministeria, videtur quod retardentur a contemplatione. Sed
tota eorum beatitudo in contemplatione Dei consistit. Si ergo
mitterentur, eorum beatitudo minueretur. Quod est inconveniens.
4. Praeterea, ministrare est inferioris, unde dicitur Lucae
XXII, quis maior est, qui recumbit, an ille qui ministrat?
Nonne qui recumbit? Sed Angeli sunt maiores nobis ordine naturae.
Ergo non mittuntur in ministerium nostrum.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXIII, ecce ego mittam
Angelum meum, qui praecedat te.
Respondeo dicendum quod ex supra dictis manifestum esse potest quod
aliqui Angeli in ministerium mittuntur a Deo. Ut enim supra dictum
est, cum de missione divinarum personarum ageretur, ille mitti
dicitur, qui aliquo modo ab alio procedit, ut incipiat esse ubi prius
non erat, vel ubi prius erat, per alium modum. Filius enim aut
spiritus sanctus mitti dicitur, ut a patre procedens per originem; et
incipit esse novo modo, idest per gratiam vel per naturam assumptam,
ubi prius erat per deitatis praesentiam. Dei enim proprium est ubique
esse, quia cum sit universale agens, eius virtus attingit omnia
entia; unde est in omnibus rebus, ut supra dictum est. Virtus autem
Angeli, cum sit particulare agens, non attingit totum universum; sed
sic attingit unum, quod non attingit aliud. Et ideo ita est hic,
quod non alibi. Manifestum est autem per supra dicta, quod creatura
corporalis per Angelos administratur. Cum igitur aliquid est fiendum
per aliquem Angelum circa aliquam creaturam corpoream, de novo
applicatur Angelus illi corpori sua virtute; et sic Angelus de novo
incipit ibi esse. Et hoc totum procedit ex imperio divino. Unde
sequitur, secundum praemissa, quod Angelus a Deo mittatur. Sed
actio quam Angelus missus exercet, procedit a Deo sicut a primo
principio, cuius nutu et auctoritate Angeli operantur; et in Deum
reducitur sicut in ultimum finem. Et hoc facit rationem ministri, nam
minister est sicut instrumentum intelligens; instrumentum autem ab alio
movetur, et eius actio ad aliud ordinatur. Unde actiones Angelorum
ministeria vocantur; et propter hoc dicuntur in ministerium mitti.
Ad primum ergo dicendum quod aliqua operatio dupliciter dicitur
intellectualis. Uno modo, quasi in ipso intellectu consistens, ut
contemplatio. Et talis operatio non determinat sibi locum, immo, ut
Augustinus dicit IV de Trin., etiam nos, secundum quod aliquid
aeternum mente sapimus, non in hoc mundo sumus. Alio modo dicitur
aliqua actio intellectualis, quia est ab aliquo intellectu regulata et
imperata. Et sic manifestum est quod operationes intellectuales
interdum determinant sibi loca.
Ad secundum dicendum quod caelum Empyreum pertinet ad dignitatem
Angeli secundum congruentiam quandam, quia congruum est ut supremum
corporum naturae quae est supra omnia corpora, attribuatur. Non tamen
Angelus aliquid dignitatis accipit a caelo Empyreo. Et ideo quando
actu non est in caelo Empyreo, nihil eius dignitati subtrahitur,
sicut nec regi, quando non actu sedet in regali solio, quod congruit
eius dignitati.
Ad tertium dicendum quod in nobis exterior occupatio puritatem
contemplationis impedit, quia actioni insistimus secundum sensitivas
vires, quarum actiones cum intenduntur, retardantur actiones
intellectivae virtutis. Sed Angelus per solam intellectualem
operationem regulat suas actiones exteriores. Unde actiones exteriores
in nullo impediunt eius contemplationem, quia duarum actionum quarum
una est regula et ratio alterius, una non impedit, sed iuvat aliam.
Unde Gregorius dicit, in II Moral., quod Angeli non sic foris
exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur.
Ad quartum dicendum quod Angeli in suis actionibus exterioribus
ministrant principaliter Deo, et secundario nobis. Non quia nos
sumus superiores eis, simpliciter loquendo, sed quilibet homo vel
Angelus, inquantum adhaerendo Deo fit unus spiritus cum Deo, est
superior omni creatura. Unde apostolus, ad Philipp. II, dicit,
superiores sibi invicem arbitrantes.
|
|