|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli in
ministerium mittantur. Dicit enim apostolus, ad Heb. I, omnes
sunt administratorii spiritus, in ministerium missi.
2. Praeterea, inter ordines supremus est ordo Seraphim, ut ex
supra dictis patet. Sed Seraphim est missus ad purgandum labia
prophetae, ut habetur Isaiae VI. Ergo multo magis inferiores
Angeli mittuntur.
3. Praeterea, divinae personae in infinitum excedunt omnes ordines
Angelorum. Sed divinae personae mittuntur, ut supra dictum est.
Ergo multo magis quicumque supremi Angeli.
4. Praeterea, si superiores Angeli non mittuntur ad exterius
ministerium, hoc non est nisi quia superiores Angeli exequuntur divina
ministeria per inferiores. Sed cum omnes Angeli sint inaequales, ut
supra dictum est, quilibet Angelus habet inferiorem Angelum, praeter
ultimum. Ergo unus Angelus solus ministraret in ministerium missus.
Quod est contra id quod dicitur Daniel VII, millia millium
ministrabant ei.
Sed contra est quod Gregorius dicit, referens sententiam Dionysii,
superiora agmina usum exterioris ministerii nequaquam habent.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, hoc habet ordo
divinae providentiae, non solum in Angelis, sed etiam in toto
universo, quod inferiora per superiora administrantur, sed ab hoc
ordine in rebus corporalibus aliquando ex divina dispensatione
receditur, propter altiorem ordinem, secundum scilicet quod expedit ad
gratiae manifestationem. Quod enim caecus natus fuit illuminatus,
quod Lazarus fuit suscitatus, immediate a Deo factum est, absque
aliqua actione caelestium corporum. Sed et Angeli boni et mali
possunt aliquid in istis corporibus operari praeter actionem caelestium
corporum, condensando nubes in pluvias, et aliqua huiusmodi faciendo.
Neque alicui debet esse dubium quin Deus immediate hominibus aliqua
revelare posset, non mediantibus Angelis; et superiores Angeli, non
mediantibus inferioribus. Et secundum hanc considerationem, quidam
dixerunt quod, secundum communem legem, superiores non mittuntur, sed
inferiores tantum; sed ex aliqua dispensatione divina, interdum etiam
superiores mittuntur. Sed hoc non videtur rationabile. Quia ordo
angelicus attenditur secundum dona gratiarum. Ordo autem gratiae non
habet alium superiorem ordinem, propter quem praetermitti debeat,
sicut praetermittitur ordo naturae propter ordinem gratiae.
Considerandum est etiam quod ordo naturae in operationibus miraculorum
praetermittitur, propter fidei confirmationem. Ad quam nihil
valeret, si praetermitteretur ordo angelicus, quia hoc a nobis percipi
non posset. Nihil etiam est ita magnum in ministeriis divinis, quod
per inferiores ordines exerceri non possit. Unde Gregorius dicit quod
qui summa annuntiant, Archangeli vocantur. Hinc est quod ad virginem
Mariam Gabriel Archangelus mittitur. Quod tamen fuit summum inter
omnia divina ministeria, ut ibidem subditur. Et ideo simpliciter
dicendum est, cum Dionysio, quod superiores Angeli nunquam ad
exterius ministerium mittuntur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in missionibus divinarum
personarum aliqua est visibilis, quae attenditur secundum creaturam
corpoream; aliqua invisibilis, quae fit secundum spiritualem
effectum, ita in missionibus Angelorum aliqua dicitur exterior, quae
scilicet est ad aliquod ministerium circa corporalia exhibendum, et
secundum hanc missionem non omnes mittuntur; alia est interior,
secundum intellectuales effectus, prout scilicet unus Angelus
illuminat alium, et sic omnes Angeli mittuntur. Vel aliter dicendum
quod apostolus inducit illud ad probandum quod Christus sit maior
Angelis per quos data est lex; ut sic ostendat excellentiam novae
legis ad veterem. Unde non oportet quod intelligatur nisi de Angelis
ministerii, per quos data est lex.
Ad secundum dicendum, secundum Dionysium, quod ille Angelus qui
missus est ad purgandum labia prophetae, fuit de inferioribus
Angelis; sed dictus est Seraphim, idest incendens, aequivoce,
propter hoc quod venerat ad incendendum labia prophetae. Vel dicendum
quod superiores Angeli communicant propria dona, a quibus
denominantur, mediantibus inferioribus Angelis. Sic igitur unus de
Seraphim dictus est purgasse incendio labia prophetae, non quia hoc
ipse immediate fecerit, sed quia inferior Angelus virtute eius hoc
fecit. Sicut Papa dicitur absolvere aliquem, etiam si per alium
officium absolutionis impendat.
Ad tertium dicendum quod divinae personae non mittuntur in
ministerium, sed aequivoce mitti dicuntur; ut ex praedictis patet.
Ad quartum dicendum quod in divinis ministeriis est multiplex gradus.
Unde nihil prohibet etiam inaequales Angelos immediate ad ministeria
mitti; ita tamen quod superiores mittantur ad altiora ministeria,
inferiores vero ad inferiora.
|
|