|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam Angeli qui
mittuntur, assistant. Dicit enim Gregorius, in homilia, et
mittuntur igitur Angeli, et assistunt, quia etsi circumscriptus est
angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est,
circumscriptus non est.
2. Praeterea, Angelus Tobiae in ministerium missus fuit. Sed
tamen ipse dixit, ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui
adstamus ante Deum, ut habetur Tobiae XII. Ergo Angeli qui
mittuntur, assistunt.
3. Praeterea, quilibet Angelus beatus propinquior est Deo quam
Satan. Sed Satan assistit Deo; secundum quod dicitur Iob I, cum
assisterent filii Dei coram domino, affuit inter eos et Satan. Ergo
multo magis Angeli qui mittuntur in ministerium, assistunt.
4. Praeterea, si inferiores Angeli non assistunt, hoc non est nisi
quia non immediate, sed per superiores Angelos divinas illuminationes
recipiunt. Sed quilibet Angelus per superiorem divinas illuminationes
suscipit, excepto eo qui est inter omnes supremus. Ergo solus
supremus Angelus assisteret. Quod est contra illud quod habetur
Dan. VII, decies millies centena millia assistebant ei. Ergo
etiam illi qui ministrant, assistunt.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XVII Moral., super illud
Iob, numquid est numerus militum eius? Assistunt, inquit, illae
potestates, quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt. Ergo illi
qui in ministerium mittuntur, non assistunt.
Respondeo dicendum quod Angeli introducuntur assistentes et
administrantes, ad similitudinem eorum qui alicui regi famulantur.
Quorum aliqui semper ei assistunt, et eius praecepta immediate
audiunt. Alii vero sunt, ad quos praecepta regalia per assistentes
nuntiantur, sicut illi qui administrationi civitatum praeficiuntur, et
hi dicuntur ministrantes, sed non assistentes. Considerandum est ergo
quod omnes Angeli divinam essentiam immediate vident, et quantum ad
hoc, omnes etiam qui ministrant, assistere dicuntur. Unde Gregorius
dicit in II Moral., quod semper assistere, aut videre faciem
patris possunt, qui ad ministerium exterius mittuntur pro nostra
salute. Sed non omnes Angeli secreta divinorum mysteriorum in ipsa
claritate divinae essentiae percipere possunt; sed soli superiores,
per quos inferioribus denuntiantur. Et secundum hoc, soli
superiores, qui sunt primae hierarchiae, assistere dicuntur, cuius
proprium dicit esse Dionysius immediate a Deo illuminari.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum, quae procedunt de
primo modo assistendi.
Ad tertium dicendum quod Satan non dicitur astitisse, sed inter
assistentes affuisse describitur, quia, ut Gregorius dicit II
Moral., etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen Angelis similem
non amisit.
Ad quartum dicendum quod omnes assistentes aliqua immediate vident in
claritate divinae essentiae; et ideo totius primae hierarchiae proprium
esse dicitur immediate illuminari a Deo. Sed superiores eorum plura
percipiunt quam inferiores, de quibus illuminant alios, sicut etiam
inter eos qui assistunt regi, plura scit de secretis regis unus quam
alius.
|
|