|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli secundae
hierarchiae omnes mittantur. Angeli enim omnes vel assistunt vel
ministrant; secundum quod habetur Dan. VII. Sed Angeli secundae
hierarchiae non assistunt, illuminantur enim per Angelos primae
hierarchiae, sicut dicit Dionysius VIII cap. Cael. Hier.
Omnes ergo Angeli secundae hierarchiae in ministerium mittuntur.
2. Praeterea, Gregorius dicit, XVII Moral., quod plures
sunt qui ministrant, quam qui assistunt. Sed hoc non esset, si
Angeli secundae hierarchiae in ministerium non mitterentur. Ergo
omnes Angeli secundae hierarchiae in ministerium mittuntur.
Sed contra est quod Dionysius dicit, quod dominationes sunt maiores
omni subiectione. Sed mitti in ministerium, ad subiectionem
pertinet. Ergo dominationes in ministerium non mittuntur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, mitti ad exterius
ministerium proprie convenit Angelo, secundum quod ex divino imperio
operatur circa aliquam creaturam corporalem; quod quidem pertinet ad
executionem divini ministerii. Proprietates autem Angelorum ex eorum
nominibus manifestantur, ut Dionysius dicit VII cap. Cael.
Hier. Et ideo Angeli illorum ordinum ad exterius ministerium
mittuntur, ex quorum nominibus aliqua executio datur intelligi. In
nomine autem dominationum non importatur aliqua executio, sed sola
dispositio et imperium de exequendis. Sed in nominibus inferiorum
ordinum intelligitur aliqua executio, nam Angeli et Archangeli
denominantur a denuntiando; virtutes et potestates dicuntur per
respectum ad aliquem actum; principis etiam est, ut Gregorius dicit,
inter alios operantes priorem existere. Unde ad hos quinque ordines
pertinet in exterius ministerium mitti, non autem ad quatuor
superiores.
Ad primum ergo dicendum quod dominationes computantur quidem inter
Angelos ministrantes, non sicut exequentes ministerium, sed sicut
disponentes et mandantes quid per alios fieri debeat. Sicut
architectores in artificiis nihil manu operantur, sed solum disponunt
et praecipiunt quid alii debeant operari.
Ad secundum dicendum quod de numero assistentium et ministrantium
duplex ratio haberi potest. Gregorius enim dicit plures esse
ministrantes quam assistentes. Intelligit enim quod dicitur, millia
millium ministrabant ei, non esse dictum multiplicative, sed
partitive; ac si diceretur, millia de numero millium. Et sic
ministrantium numerus ponitur indefinitus, ad significandum excessum;
assistentium vero finitus, cum subditur, et decies millies centena
millia assistebant ei. Et hoc procedit secundum rationem
Platonicorum, qui dicebant quod quanto aliqua sunt uni primo principio
propinquiora, tanto sunt minoris multitudinis, sicut quanto numerus
est propinquior unitati, tanto est multitudine minor. Et haec opinio
salvatur quantum ad numerum ordinum, dum sex ministrant, et tres
assistunt. Sed Dionysius ponit, XIV cap. Cael. Hier., quod
multitudo Angelorum transcendit omnem materialem multitudinem; ut
scilicet, sicut corpora superiora transcendunt corpora inferiora
magnitudine quasi in immensum, ita superiores naturae incorporeae
transcendunt multitudine omnes naturas corporeas; quia quod est
melius, est magis a Deo intentum et multiplicatum. Et secundum hoc,
cum assistentes sint superiores ministrantibus, plures erunt
assistentes quam ministrantes. Unde secundum hoc, millia millium
legitur multiplicativae, ac si diceretur, millies millia. Et quia
decies centum sunt mille, si diceretur, decies centena millia,
daretur intelligi quod tot essent assistentes, quot ministrantes, sed
quia dicitur, decies millies centena millia, multo plures dicuntur
esse assistentes quam ministrantes. Nec tamen hoc pro tanto dicitur,
quia tantus solum sit Angelorum numerus, sed multo maior, quia omnem
materialem multitudinem excedit. Quod significatur per
multiplicationem maximorum numerorum supra seipsos, scilicet denarii,
centenarii et millenarii; ut Dionysius ibidem dicit.
|
|