|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non custodiantur
ab Angelis. Custodes enim deputantur aliquibus vel quia nesciunt,
vel quia non possunt custodire seipsos; sicut pueris et infirmis. Sed
homo potest custodire seipsum per liberum arbitrium; et scit, per
naturalem cognitionem legis naturalis. Ergo homo non custoditur ab
Angelo.
2. Praeterea, ubi adest fortior custodia, infirmior superfluere
videtur. Sed homines custodiuntur a Deo; secundum illud Psalmi
CXX, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Ergo non
est necessarium quod homo custodiatur ab Angelo.
3. Praeterea, perditio custoditi redundat in negligentiam custodis,
unde dicitur cuidam, III Reg. XX, custodi virum istum, qui si
lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius. Sed multi homines
quotidie pereunt, in peccatum cadentes, quibus Angeli subvenire
possent vel visibiliter apparendo, vel miracula faciendo, vel aliquo
simili modo. Essent ergo negligentes Angeli, si eorum custodiae
homines essent commissi, quod patet esse falsum. Non igitur Angeli
sunt hominum custodes.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, Angelis suis mandavit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Respondeo dicendum quod, secundum rationem divinae providentiae, hoc
in rebus omnibus invenitur, quod mobilia et variabilia per immobilia et
invariabilia moventur et regulantur; sicut omnia corporalia per
substantias spirituales immobiles, et corpora inferiora per corpora
superiora, quae sunt invariabilia secundum substantiam. Sed et nos
ipsi regulamur circa conclusiones in quibus possumus diversimode
opinari, per principia quae invariabiliter tenemus. Manifestum est
autem quod in rebus agendis cognitio et affectus hominis multipliciter
variari et deficere possunt a bono. Et ideo necessarium fuit quod
hominibus Angeli ad custodiam deputarentur, per quos regularentur et
moverentur ad bonum.
Ad primum ergo dicendum quod per liberum arbitrium potest homo
aliqualiter malum vitare, sed non sufficienter, quia infirmatur circa
affectum boni, propter multiplices animae passiones. Similiter etiam
universalis cognitio naturalis legis, quae homini naturaliter adest,
aliqualiter dirigit hominem ad bonum, sed non sufficienter, quia in
applicando universalia principia iuris ad particularia opera, contingit
hominem multipliciter deficere. Unde dicitur Sap. IX,
cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Et
ideo necessaria fuit homini custodia Angelorum.
Ad secundum dicendum quod ad bene operandum duo requiruntur. Primo
quidem, quod affectus inclinetur ad bonum, quod quidem fit in nobis
per habitum virtutis moralis. Secundo autem, quod ratio inveniat
congruas vias ad perficiendum bonum virtutis, quod quidem philosophus
attribuit prudentiae. Quantum ergo ad primum, Deus immediate
custodit hominem, infundendo ei gratiam et virtutes. Quantum autem ad
secundum, Deus custodit hominem sicut universalis instructor, cuius
instructio ad hominem provenit mediantibus Angelis, ut supra habitum
est.
Ad tertium dicendum quod, sicut homines a naturali instinctu boni
discedunt propter passionem peccati; ita etiam discedunt ab
instigatione bonorum Angelorum, quae fit invisibiliter per hoc quod
homines illuminant ad bene agendum. Unde quod homines pereunt, non
est imputandum negligentiae Angelorum, sed malitiae hominum. Quod
autem aliquando, praeter legem communem, hominibus visibiliter
apparent, ex speciali Dei gratia est, sicut etiam quod praeter
ordinem naturae miracula fiunt.
|
|